Articulus 5
De sapientia quæ vere ac proprie est donum Spiritus Sancti.
SAPIENTIA denique quæ juxta præostensa intellectum dumtaxat concernit, quæ et per studium adipisci potest, quamvis supernaturalis sit habitus ac fidei theoria, in articulis fidei tanquam in principiis radicata, quamvis sit virtus et habitus intellectualis invisibilium considerativus atque de inferioribus scientiarum habitibus judicativus, non tamen est donum Spiritus Sancti.1 Quæ ergo sapientia donum Spiritus Sancti appellatur? Illa utique per quam intellectus creatus de divinis sub fide cadentibus rectum sortitur judicium, non solum per rationis clarum intuitum, sed per connaturalitatem seu conformitatem interni affectus ad Deum : quod fit per sapidum gustum. Omnis quippe scientia aliquam causam considerat, per quam de his quæ ad Deum pertinent judicat :2 scire enim, est rem per causam cognoscere. Illa vero scientia quæ causam simpliciter primam itemque altissimam contemplatur, maxime atque simpliciter sapientia appellatur. Unde Philosophus solam metaphysicam ait sapientiam simpliciter nominandam, quum sit de primo universorum principio, ac separatis intelligentiis et divinis substantiis. Talis autem sapientia primum veraciter discernit ac judicat de contentis in ipsa : scit enim quid de talibus sentire oporteat, quomodo ab aliis differant, quid ipsis sit proprium. Secundario quoque de inferioribus scientiis judicat per sua principia, quum illa sint communissima et causalissima : ex quibus inferiorum scientiarum principia deducuntur, et in quæ finaliter resolvuntur, per quæ et stabiliuntur atque probantur.
Hæc vero quæ Aristoteles de metaphysica adstruit vera sunt, loquendo de naturalibus rerum notitiis. Sed theologia quæ est supernaturalis scientia, primam omnium entium causam et ultimum finem multo sublimius quam quæcumque naturalis theoria contemplans, de his quæ theologicam facultatem respiciunt, rectum in primis sortitur judicium; deinde de inferioribus cunctis scientiis, tam infusis quam naturalibus, judicare atque discernere habet per sua principia, id est per sacratissimæ fidei christianæ articulos, per quos tanquam per leges ac regulas, noscit quid de aliis rerum scientiis acceptandum sit aut certe spernendum. Quum enim judicium de re proferendum sit per causam ipsius, illa scientia quæ causam simpliciter primam considerat, de omnibus aliis reliquis judicare optime potest et merito debet. Quoniam itaque tale judicium percipit homo a Spiritu Sancto, juxta illud beati Apostoli, Spiritualis homo omnia judicat, et ipse a nemine judicatur;3 idcirco sapientia per quam datur facultas taliter judicandi de omnibus per rationes ac leges seu regulas divinas, donum vocatur Spiritus Sancti.
Footnotes
Chapter 25 of 108