Articulus 27
De necessitate doni intellectus.
FIDES denique nuda ad salutem non sufficit: ejus enim non est nisi assensum præbere credendis; sed ultra talem assensum exigitur a nobis quædam ipsarum veritatum credendarum cognitio, quæ per donum intellectus confertur. Unde et Christus rudes adhuc discipulos increpans: Adhuc (inquit) et vos sine intellectu estis? Quoniam autem fides est de supernaturalibus ac incomprehensibilibus, ideo ad talia intelligenda naturale lumen rationis non sufficit, sed necessarium nobis est supernaturale lumen doni intellectus, quod Spiritus Sanctus infundit: per cujus doni splendorem atque virtutem, naturale lumen fortificatur et item perficitur ad prædictarum veritatum sortiendam notitiam. Unde et Spiritus Sanctus viro justo promittit: Intellectum (inquiens) tibi dabo, et instruam te. De his vero qui hoc dono privantur ait Scriptura: Homo, quum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus. Nam, sicut ostensum est, per hoc donum cognoscit homo se ipsum, et intima sua supernaturaliter scrutatur, et speculatur imaginem supergloriosissimæ Trinitatis sibi impressam;1 ac alia Dei munera, tam naturæ quam gratiæ, intelligit, et omnia Deo cum laude et gratibus adscribit ac tribuit.
Hinc enim Richardus testatur, quod hoc exercitio intellectus oculus cordis mundatur, ingeniumque acuitur, intelligentia dilatatur. Ignorat homo quantum sub pedibus ejus omnis mundana gloria jaceat, qui conditionis suæ dignitatem non pensat. Nescit homo quid de spiritu angelico, quid de Spiritu divino sentire oporteat, qui spiritum suum prius non cogitat. Si nondum idoneus es ingredi ad te ipsum, quomodo illa superna quæ supra te sunt, conspicere vel introire valebis?
At vero, ut S. Thomas affirmat, cognitio sensitiva et intellectiva differunt:2 quoniam sensitiva cognitio circa accidentalia et exteriora rerum versatur; intellectiva vero cognitio interiora ingreditur, et usque ad intuendam rerum essentiam et proprietates occultas pervenire molitur. Intellectus ergo designat intimam ac penetrativam rei notitiam. Nam intelligere dicitur, quasi intus legere, eo quod essentiam rei sub exterioribus ac sensibilibus formis latentem inquirat et noscat. Multa autem interius latent, ad quæ intellectum penetrare oportet: quia sub accidentibus virtus occulta, sub figuris ac similitudinibus veritas figurata atque sub verbis significata, sub effectibus quoque causa, et vice versa. Horum autem penetrativa et clara cognitio, perscrutatio seu expositio, naturalem rationem excedit: propterea indiget homo supernaturali dono intellectus. Quis enim aliter divina mysteria, Prophetarum oracula, Scripturarum latibula intelligere enodareque posset, præsertim quum sacra Scriptura a nemine rite atque perfecte intelligi valeat, nisi qui Spiritum illum ductorem doctoremque habet, cujus inspiratione locuti sunt Dei homines Apostoli ac Prophetæ?3
Hoc itaque donum intellectus, mentem de veritate fidei prorsus certificat, et quod propter naturales argumentationes a fide recedendum non sit. Ostendit quoque quam possibilia sunt omnia Deo, quamque multipliciter ac evidenter Deus fidem christianam firmavit: per vaticinia Prophetarum; per omnia mirabilia quæ Christus in mundo peregit, et quæ tempore suæ passionis in cœlo ac terra fiebant; per dæmonum expulsiones, per infinita atque inaudita prodigia quæ beatissimi Apostoli et successores eorum fecerunt; per incomparabilem sanctitatem legis christianæ, et eorum qui in ea perfecte conversantur et optime vivunt; postremo per occultissimas inspirationes, per suavissimas consolationes, per admirandas vicissitudines, quas meliores Christianorum uberrime sentiunt. Per considerationem quoque mirabilium quæ in natura contingunt, ut quod parva pupilla totius hemisphærii formam ac speciem recipit, atque per alias considerationes naturæ rerum innumeras, stabilitur ratio in fidei veritate, dono intellectus mentem ad ista sublevante et illustrante.
Footnotes
Chapter 47 of 108