Articulus 10
An sapientia quæ est donum, sit speculativa vel practica.
SPECULATIVUM denique appellatur illud, cujus proprius ac proximus principalisque finis est speculatio seu ipsa veritatis cognitio; practicum autem, cujus finis proprius est praxis seu opus. Ille igitur habitus, illa scientia, illa virtus, illud donum speculativum vocatur, cujus finis est speculatio; practicum vero, cujus finis est actus exterior. Porro Augustinus duodecimo de Trinitate rationem distiguit in superiorem, quam sapientia circa divina exsistens concernit ac perficit;1 et inferiorem, ad quam scientia, quæ est rerum creatarum notitia, pertinet. Sapientia enim judicat per rationes divinas, scientia per rationes humanas, ut asserit Thomas.2 Ratio vero superior intendit rationibus supernis atque divinis conspicendis ac consulendis: judicat enim de rebus secundum considerationes ac jura legis divinæ. Intendit ergo superior ratio rationibus divinis conspicendis, contemplando divina in se; consulendis quoque, in quantum judicat de actibus humanis secundum leges divinas, dirigendo regulandoque eos per regulas divinas. Quum ergo sapientia principaliter circa divina versetur, sitque ejus præcipuus actus supernis rationibus contemplative intendere, ideo ipsa primo atque potissime speculativa censetur; secundario autem practica est, in quantum dirigit actus humanos ad debitum finem secundum divinæ legis tenorem.
Hæc est responsio Thomæ. Quæ quamvis reprobanda non sit, efficacius tamen et item absolutius responderi potest, quod simpliciter loquendo, sapientia sit speculativa:3 proprius enim ejus, principalis ac proximus finis, est ipsa contemplatio divinorum. Nec directio actuum humanorum est proprius aut principalis, imo nec proximus ejus finis, quamvis sapientia sicut et fides se extendat usque ad actus humanos: in quorum tamen directione sapientia non quiescit tanquam in fine intento, sed refert eos ad contemplationem divinam. Idcirco enim contemplatur actus humanos, ut eos dirigendo disponat hominem atque habilitet ad vitam speculativam. A fine autem principali ac proprio finaliter ac directe intento, nomen imponitur. Unde et Henricus de Gandavo sapientiam speculativam absolute appellat. Negandum tamen non reor quin sapientia aliquo modo ordinetur ad opus ex parte nostri: nam et intellectus speculativus extensione sui fit practicus. Sed et apostolus Jacobus ait: Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ.4 Sapientia quippe, quoniam mentem ordinat, perturbationem excludit. Ira vero, quum sit velut insania animi, maxima causa est perturbationis. Quum ergo mansuetudo sit virtus moralis iram refrenans, mansuetudo sapientiæ deputatur, quia ex ea causatur. Hinc enim in Job habetur: Virum stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.
Footnotes
Chapter 30 of 108