Skip to the text

Articulus 16

De triplici gradu doni sapientiæ.

SICUT denique caritas tripartitur secundum triplicem hominum statum, videlicet in caritatem incipientium, proficientium ac perfectorum (quæ distinctio non est in diversas species sed diversos gradus caritatis, juxta illud Augustini : Caritas quum fuerit nata, nutritur ; quum fuerit nutrita, roboratur ; quum fuerit roborata, perficitur;1 quum ad perfectionem venerit, dicit : Cupio dissolvi et esse cum Christo); similiter triplex est doni sapientiæ gradus. Quorum primus incipientibus convenit : omnes enim caritatem et gratiam gratum facientem habentes, donum sapientiæ saltem secundum hunc primum ejus gradum habent. Hic autem sapientiæ gradus in duobus consistit. Primo, in hoc quod per ipsum judicat intellectus divinis potius inhærendum quam rebus creatis atque caducis, dicens illud Psalmographi : Mihi autem adhærere Deo bonum est. Secundo, quod per ipsum operationes suas humanas atque externas recte disponit ac regulat secundum leges divinas, secundum divina præcepta sive consilia. Dictum est equidem, quod superior ratio, ad quam sapientia pertinet, intendit rationibus divinis conspicendi, quantum ad ipsa divina contemplanda, et consulendis, secundum quod per eas ordinat actiones humanas. Unde de hoc sapientiæ gradu, vel de ipsa sapientia quantum ad hunc ejus infimum gradum, loquens Apostolus cunctis fidelibus :2 In sapientia (inquit) ambulate ad eos qui foris sunt.

Secundus sapientiæ gradus proficientibus competit, consistens in hoc, ut propter spiritualem atque purissimam sapientiæ suavitatem seu delectationem percipiendam ac experiendam, spernat ac deserat homo universas carnis illecebras ac mundi delicias, atque in divinorum speculatione clara ac sapida intellectum totis viribus stabilire conetur, ad angelicæ conversationis limpiditatem conscendere satagens, imo ad superbeatissimæ Trinitatis reformandam imaginem vehementer laborans, ut cum Apostolo vere queat fateri :3 Nostra conversatio in cœlis est; sicque adimplens admonitionem sancti Apostoli exhortantis : Estote imitatores Dei sicut filii carissimi;4 et rursus :5 Renovamini (ait) spiritu mentis vestræ. Frequenter namque Scriptura divina ad divinæ perfectionis imitationem nos excitat, quatenus simus, ut ait Archiapostolus, divinæ consortes naturæ. Hinc enim per Moysen Deus dicit :6 Sancti estote, quoniam ego sanctus sum, Dominus Deus vester; et rursus : Perfectus (inquit) et absque macula eris cum Domino Deo tuo.7 Unde in Evangelio Deus ipse, Dei Patris dilectus ac unicus Filius, dicit : Perfecti estote, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est.8

Porro tertius sapientiæ gradus perfectis tantummodo congruit; et in eo consistit, ut intellectui nullius rei creatæ cognitio sapiat, delectet vel placeat, nisi in quantum ad divinorum notitiam confert, sicque mens ipsa divinorum contemplationi totaliter infigatur, ut ea prompte, sincere, subtiliter dulciterque valeat contueri, passionibus jam sedatis, exteriorique homine penitus reformato, ordinato ac rationis censuræ ad nutum subjecto, quantum præsentis vitæ fragilitas capit vel sustinet. Hæc sapientia competit his qui cum divino Apostolo dicere possunt : Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem reformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu; et denuo : Certus sum quod neque mors, neque vita, neque creatura aliqua poterit nos separare a caritate Dei.9

Itaque primus sapientiæ gradus statum animalem ac viam purgativam seu incipientes concernit et perficit. Non enim est prius quod spirituale, sed quod animale.10 Secundus vero ad statum rationalem et viam illuminativam proficientesque pertinet. Tertius vero statum spiritualem, viam quoque perfectivam, seu ipsos perfectos, decorat ac respicit, quibus competit cum Apostolo dicere : Itaque nos neminem jam secundum carnem novimus; et item : Vivo autem, jam non ego. Denique, primus sapientiæ gradus ad fideles pertinet servos, secundus ad secretos amicos, tertius ad filios Dei carissimos : quorum distin-

II Petr. I, 4.

II Cor. III, 18.

II Cor. V, 16. Galat. II, 20.

Ps. LXXN, 28.1112 ctionem Doctor divinus in libro de Perfectione filiorum Dei pulchre ac mire describit.

Considerandum quoque, quod ista sapientiæ tripartita distinctio, consonat distinctioni triformi prudentiæ quam ponit Macrobius secundo super Somnium Scipionis: Est (inquiens) prudentia politica, per quam homo in rebus humanis bene se habet; est et prudentia purgatoria, quæ cuncta mundana contemplatione divinorum contemnit, et in ipsa divina omnem cogitatum defigit; est quoque prudentia purgati animi, ab omni mundi hujus adspergine pure detersi ac liberi, per quam intellectus ipsa divina atque superna, quasi aliud nihil sit, contemplatur ac noscit. Dicit etiam quartam esse prudentiam, exemplarem, quæ est ipsa increata Sapientia, ars omnium rerum rationibus plena. Sumit autem Macrobius prudentiam communiter, prout ad sapientiam se extendit.

Footnotes

  1. Philipp. I, 23. ↩

  2. Coloss. IV, 5. ↩

  3. Philipp. III, 20. ↩

  4. Ephes. V, 1. ↩

  5. Ephes. IV, 23. ↩

  6. Ler. XIX, 2. ↩

  7. Deut. XVIII, 13. ↩

  8. Matth. V, 48. ↩

  9. Rom. VIII, 38, 39. ↩

  10. I Cor. XV, 46. ↩

  11. Ps. LXXII, 28. ↩

  12. art. X. ↩

Chapter 36 of 108