Skip to the text

Articulus 21

De multiplici acceptione intellectus.

COMPLETO sermone de dono sapientiæ pertractante, exigit ordo de dono intellectus tractari. Oportet autem in primis

De Cœlest. hier. c. I, II, vII, xxII; de Divin. nom. c. I; etc. cognoscere quoniam intellectus variis modis accipitur. Interdum enim pro substantia intellectuali suscipitur. Sic Dionysius frequenter angelos appellat intellectus cœlestes ac deiformes; sicque philosophi dicunt quod Deus est intellectus universaliter agens. Quandoque accipitur pro intellectiva potentia: ut quum dividitur in intellectum possibilem et agentem, qui sunt duæ potentiæ animæ rationalis. Vicissim quoque intellectus accipitur pro habitu per quem prima principia naturaliter innotescunt: et ita Philosophus inter quinque habitus intellectuales intellectum annumerat. Interdum autem accipitur pro actu intellectivæ potentiæ, seu pro veritatis notitia, ut ibi:1 Servus tuus sum ego, da mihi intellectum; quamvis et ibi pro habitu accipi queat. Ubertim vero Augustinus hoc ultimo modo accipit intellectum, præsertim in libro de Trinitate.

Footnotes

  1. Ps. cxviii, 125. ↩

Chapter 41 of 108