Articulus 11
Quod sapientiæ donum omnibus gratiam gratificantem habentibus inest, et eis dumtaxat.
ELUCESCIT præterea ex præinductis, quod sapientia quæ donum est, non sit informis divinorum notitia, sed saporosa et dulcis. Rursus ostensum est, quod sapientia ista judicat de divinis non solum per rationis veracem intuitum, sed per connaturalitatem seu conformitatem ipsius ad divina, in quantum divinorum veritatem experitur quodammodo et gustat ac percipit per inspirationem Spiritus Sancti, juxta illud beati Apostoli:1 Dedit nobis pignus Spiritus; et iterum:2 Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem, id est, clamare nos facientem ex caritate divina: Abba (Pater).3 Declaratum est quoque frequenter, quod dona Spiritus Sancti faciunt mentem creatam prompte mobilem a Spiritu Sancto. Quod sine caritate et gratia effici nequit.4 Quum ergo prædicta nulli competere possint nisi caritatem habenti, constat quod nullus donum sapientiæ habeat, nisi qui gratiam atque caritatem sortitus est.
At vero, unicuique ad salutem necesse est ut de ipsis divinis quæ ad articulos fidei pertinent, rectum judicium habeat, ut saltem discernat eis firmiter adhærendum, nec quidquam sacræ fidei contrarium recipiendum. Tale autem judicium actus est doni sapientiæ. Ideo sapientiæ donum universis gratiam gratum facientem habentibus convenit secundum aliquem gradum, quemadmodum Joannes testatur :56 Vos (inquit) unctionem habetis a Sancto (Spiritu) ; et unctio ejus docet vos de omnibus7 (ad salutem requisitis, sive de recto judicio divinorum, sive de ordinatione rerum ac actuum humanorum). Si enim teste Philosopho, natura non deficit in necessariis, multo magis et gratia.
Sunt itaque varii gradus doni sapientiæ. Nam quibusdam confertur donum hoc non tantum quantum ad salutem propriam necessarium est, sed ut insuper alios regulare atque instruere possint, ac divina mysteria profundius penetrare atque discernere. Hoc vero ad gratias gratis datas, per quas unus ordinatur ad alium cooperando ejus saluti, spectare partim videtur, quemadmodum ait Apostolus :8 Alii per Spiritum datur sermo sapientiæ. De qua etiam dicit :9 Sapientiam loquimur inter perfectos. Sed hoc infra clarius exponetur.
Footnotes
Chapter 31 of 108