Articulus 13
Confirmatio omnium prædictorum ex dictis Doctoris divini.
VIR autem mirabilis, dominus Joannes Ruysbroeck : quem qualiter digne appellem ignoro, nisi ut quemadmodum venerabilis ille Hugo de S. Victore propter eminentem suam scientiam vocatus est alter Augustinus, sic Joannes iste mirabilis propter excellentissimam suam sapientiam nominetur alter Dionysius. Puto enim quia si libri ejus in tali essent stilo translati ut libri magni Dionysii, non essent faciliores studenti quam libri Dionysii. Quoniam igitur vir hic tantæ sapientiæ fuit, merito eum appello Doctorem divinum, quia instructorem non habuit nisi Spiritum Sanctum. Erat enim alias illiteratus ac idiota, eo utique modo quo Petrus et Joannes archiapostoli a Luca in Actibus Apostolorum illiterati fuisse narrantur. Unde et libros suos in vulgari conscripsit: quorum tamen profunditatem atque sententiam nemo ad plenum mirari jam valet.1 Quoniam itaque certus sum virum istum a Spiritu Sancto instructum, propterea magna est ejus auctoritas apud me ; et quæ de donis Spiritus Sancti scripsit in libro qui intitulatur Tabernaculum Moysis, studiose adspexi. Quoniam vero librum translatum non vidi, ego verba ejus, ut quivi, translata hic introduxi.
Itaque ait, exponens septem lampades aureas candelabri a Deo fieri jussi :2 Amici carissimi, adspicere debemus æternum Dei amorem effluentem vel se communicantem, tanquam vivum fontem cum septem rivis, et tanquam splendidum solem cum septem radiis, et tanquam consumentem ignem in opere. Hic amor divinus, est Spiritus Dei cum donis suis : quod nobis designant septem aureæ lampades. Per superiorem lampadem intelligimus Spiritum Sanctum ac sapientiæ donum. Nam ubicumque est Spiritus Dei, ibi est sapientia; et ubicumque est vera sapientia, ibi est Spiritus Dei: quoniam ipse est fons vivus omnis doni. Summus rivus ex vivo fonte divini amoris emanans, est spiritus sapientiæ: quam appellamus sapientiam sapidam. Hoc sapientiæ rivo erat humanitas Domini nostri omnino perfusa;3 et ex plenitudine ejus omnes nos repleri valemus. Iste supremus rivus exigit spiritum nostrum esse simplicem, otiosum, indepictum, inflexibilem, liberum ac sine sollicitudine, semperque sibi ipsi mori ac vivere in Deo. Sic quoque operatur virtutem summæ justitiæ: quam exercendo adipiscimur spiritum sapientiæ, quia in eo quod nos ipsos ac alia cuncta transcendimus sive relinquimus, spiritum sapientiæ invenimus. Et in hac supergressione sive derelictione, offerimus oleum nostrum ipsius justitiæ in superiori lampade nostræ liberæ voluntatis. Hoc oleum semper accensum est divina sapientia, dummodo habeamus in ipso rectum lumen simplicis intentionis: quoniam nostra simplex intentio est clarus adspectus nostræ simplicis intentionis, in qua semper sapientia divina illucet. Hæc quoque sapientia perfluit sive perfundit simul spiritum atque naturam claritate ac divino sapore.
Hæc verba plene exponere longum esset; sed quæ in ipsis obscuriora videntur, breviter explanabo. Ait equidem doctor iste divinus, quod sapientiæ donum requirit spiritum nostrum exsistere simplicem, otiosum, indepictum, etc. Quorum omnium una est ratio. Cognitio namque, secundum Philosophum, per assimilationem efficitur cognoscentis ad cognita; et quanto ipsa contemplatio divinior atque sublimior fuerit, eo necesse est mentem humanam amplius deificari et sublimari, transcendendo terrena, relinquendo corporea, omnemque inordinatum affectum et curam atque cogitationes inanes abjiciendo, spernendo, imo nec sentiendo, sed mentem in divina sincere suspendendo, figendo atque fovendo. Quum ergo actus sapientiæ sit altissima ac deiformis et sapida divinorum speculatio, ideo sapientiæ donum, si actum perfectum ac stabilem sortietur, exigit ut ipse intellectus sit simplex, non tendendo in diversa, neque in plurimis se diffundendo. Nam pluribus intentus, minor est ad singula sensus. Erit quoque otiosus, id est ab exterioribus vacans : quemadmodum Tito scribens Dionysius, Verte te, inquit, ad radium, id est ad interiorem divinæ lucis claritatem.4 Erit et indepictus, id est a corporalium rerum phantasmatibus atque memoriis depuratus, ne obtenebretur interior divinæ veritatis intuitus. Erit etiam inflexibilis, inconcussus ac fixus in bonis, ut non sit sicut arundo vento agitata. Necesse est enim mentem contemplativam passionum impulsibus dominari, ne vel prosperis resolvatur, vel asperis deprimatur. Erit insuper liber, ne serviat vitiis, neque inordinato amori subjectus possideatur potius ac habeatur a rebus quam eas ipse habeat atque possideat. Erit etiam sine sollicitudine, quatenus nil curet aut timeat nisi quod ipsum a Deo abstrahere et avertere potest.
Debetque mens rationalis sibi ipsi semper mori Deoque vivere, non quærendo quæ sua sunt, non honorem aut aliquid sæculi hujus, ne sit ad se ipsam reflexa, sed tota ad Deum conversa. Vita enim omnis intellectus est actio ejus. Dum ergo mens creata in nullo propriam voluntatem aut sensum sectatur, sed quidquid agit, secundum divinæ legis justitiam regulat, imo et se et omnia sua, et universa quæ agit, ad Dei honorem et gloriam refert, nec aliquid quærit nisi ipsum Creatorem benedictum; tunc procul dubio sibi ipsi continuo moritur Deoque vivit, ita ut cum
Galat. II, 20. Apostolo dicere queat : Vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus ; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me. Et quia Deo debemus quidquid sumus sive habemus, idcirco hoc modo vivendo summam justitiam exercemus : quam exercendo, sapientiam, id est sapientiæ incrementum, invenimus, vel certe sentimus atque gustamus.
Footnotes
Chapter 33 of 108