Articulus 30
An donum intellectus omnibus gratiam gratificantem habentibus insit.
UBERTIM (si rite recordor) jam fassus sum, dona Spiritus Sancti non tantum sibi sed et caritati ac gratiæ esse connexa.1 Quicumque ergo unum donum sortitus est, omnia dona habet; rursus, quicumque in caritate et gratia est, omnia quoque dona a Spiritu Sancto adeptus est. Clarum est ergo quoniam omnis qui gratiam gratum facientem habet, dono intellectus non caret.
Verumtamen difficile puto hoc posse concordare prædictis. Pertinet enim ad donum intellectus fidei veritates cognoscere, penetrare, perspicere. Hoc autem multi simpliciani non habent, qui tamen meriti magni exsistunt.
Et respondendum, quod omnis qui gratiam habet, donum quoque intellectus recepit quantum ad ea quæ quisque scire vel credere obligatur. Multi nempe illiterati ex interna illuminatione Spiritus Sancti in fide firmissimi sunt, neque apparet eis quidquam tam verum ac rectum ut fides, quamvis ipsi causas seu rationes fidei christianæ subtiles et proprias distincte et exquisite explicare non possint. Insuper, quicumque gratiam habet, ejus voluntas ad Deum recte directa consistit. Sed rectitudo voluntatis ex rectitudine rationis dependet : non enim quidpiam cupit vel amat voluntas, nisi quod ratio præapprehendit et voluntati demonstrat. Quemadmodum autem voluntas ordinatur ad Deum per caritatem, sic ratio per donum intellectus, qui etiam introducit caritatem ad Deum. Sicut itaque omnes qui gratiam sortiuntur, caritatem habent, ita et intellectus donum.
Si enim ista cognitio quam per donum intellectus a Spiritu Sancto sortimur, necessaria nobis non esset, Joannes in prima sua Canonica non dixisset : Scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus Deum verum.2 Sed et ipse Salvator : Ego (inquit) in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati : quam utique sine dono intellectus intueri nequimus neque percipere.
Postremo, de donis sapientiæ et intellectus dantur in sacra Scriptura præcepta. Dicitur enim in Deuteronomio : Hæc est vestra sapientia et intellectus coram hominibus, ut audientes universi præcepta hæc, dicant :3 En populus sapiens et intelligens. Itaque sapientia atque intellectus fidelium in præceptis divinæ legis consistit : quorum quædam dantur de fide, cujus veritates divinas hæc dona præsertim contemplantur atque concernunt ; quædam de justitia quam dictat ratio naturalis, in cujus justitiæ exsecutione regulamur per dona prædicta secundum leges divinas : debent enim universi vere ac plane christiani, tam juste ac sancte conversari, ut cunctis, etiam perversis et ethnicis, ex eorum conversatione purissima innotescat legem illam esse divinam ac mundam quæ vitam hujuscemodi docet. Hoc est quod excellentissimus ille Archiapostolus in prima sua Canonica adstruit : Hæc est (inquiens) voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam ;4 et rursus : Carissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod detrectant5 de vobis tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. Denique Unigenitus Dei ad hanc perfectionem nos hortans : Sic luceat (ait) lux vestra coram hominibus, ut glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.6
Footnotes
Chapter 50 of 108