Articulus 31
Quod nemo habet donum intellectus, nisi qui gratiam gratum facientem a Deo adeptus est.
HABET præterea difficultatem, an soli gratiam gratificantem habentes, donum habeant intellectus. In quo enim inveniuntur actus alicujus habitus, in illo videtur esse et habitus. Actus autem doni intellectus, est fidei veritates percipere, rationesque articulorum fidei subtiliter vel certitudinaliter cernere, ita ut nulla rationis instantia aut sensuum apparentia queat animæ contrarium fidei persuadere. Istud autem videtur multis viris eruditis, quamvis superbis ac impiis, eminentius convenire quam multis simplicioribus valde devotis. Imo nonnulli eruditi, quamvis maligni, fidem sciunt defendere, persuadere, elucidare : quod multis optimis Christianis impossibile exstat.
Et respondendum, quod donum intellectus perficit rationem humanam non qualitercumque, sed in quantum bene mobilis ac dirigibilis a Spiritu Sancto circa notitiam ultimi finis, aut certe veritatum aliarum in ordine ad ultimum finem. Hæc autem directio mentis in cognoscendo data a Spiritu Sancto, consistit in vera æstimatione de ultimo fine. Porro vera æstimatio errorem excludit. Qui vero ultimo fini seu Deo glorioso et sancto non adhæret tanquam summo ac optimo bono, circa ipsum errat : unde nec veram de ipso æstimationem accepit. Hinc namque Apostolus dicit : Dicunt se nosse Deum, factis autem negant. Talis igitur æstimatio recta et non erronea de ultimo fine, est actus doni intellectus. Quum ergo æstimatio talis sine caritate et gratia esse non valeat, nec queat sine Spiritus Sancti instinctu haberi, palam quod nemo habeat sine gratia donum intellectus. — Hæc est responsio Thomæ in secunda secundæ, quæstione octava.1 Cui Doctor divinus omnino concordat. Nempe (ut patuit) ipse ait, quod licet quilibet possit Deum ac divinos effectus et Deum per eos cognoscere, nemo tamen valet hæc ipsa sensitive vel secundum sensum internum, seu secundum modum fundi eorum, intelligere, nisi per donum Spiritus Sancti. Et hæc responsio stabilitur verbo discipuli quem diligebat Jesus, dicentis : Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare.2
Footnotes
Chapter 51 of 108