Articulus 32
De distinctione et convenientia inter dona sapientiæ et intellectus.
CONSTAT itaque ex præinductis, quod sapientia et intellectus prout dona dicuntur, in multis conveniunt. Utrumque enim principaliter circa divina versatur, id est circa veritates quas fides catholica proponit de Deo ; utrumque quoque donorum istorum est speculativum, ac ceteris donis præstantius. Verumtamen in multis inveniuntur differre. Primo, quia sapientiæ est per saporem seu gustum de ipsa divinorum veritate certissime judicare ; intellectus vero est ipsam veritatem clare cognoscere.
Secundo, quoniam sapientia est finis ac fructus doni intellectus. Intellectus enim præcedit sapientiam et introducit ad eam, quemadmodum cognitio præcedit judicium, et speculatio saporem vel gustum. Hoc est quod Doctor divinus in libro de Tabernaculo Moysis ait : Magna est (inquiens) distinctio inter sapientiam et intellectum, quoniam sapientia introducit nos unitque Deo, intellectus autem adducit nos, atque accessum nostrum ad Deum clarificat.
Tertio differunt, quoniam sapientia est circa divina atque æterna secundum se, contemplando videlicet ea sine comparatione seu ordine ad creata ; intellectus vero est circa divina et æterna per comparationem seu relationem ad res creatas. Ait nempe Doctor divinus, quod donum intellectus docet nos clare et absque labore contemplari divitias Dei seu perfectiones divinas, et quomodo Deus est effluens per se ipsum atque cum donis suis, qualiter etiam nos ei adjungi debemus nobis ipsis ac cunctis virtutibus quas adipisci valemus. Donum autem sapientiæ rapit ac erigit hominem supra se ipsum, faciens eum divinis simpliciter intendere, liquefieri, annihilari, sibi ipsi mori in amore atque unione cum Deo. Itaque donum intellectus est supernaturale lumen, docens nos Deum adspicere eumque considerare secundum multiplices suas divitias et bonitates, prout per eas aliquo modo se habet ad creaturas. Nam per donum intellectus consideramus sapientiam Creatoris, in quantum ipsa est omnium gubernativa ac provisiva ; justitiam, in quantum est omnium judicativa ac retributiva ; bonitatem, in quantum est omnium liberaliter causativa et contentiva ; potentiam, in quantum est omnium creativa. Porro per sapientiæ donum contemplamur hæc ipsa ac alias proprietates divinas secundum se et sine habitudine ad creata.
Quartam præterea distinctionem inter hæc dona ponit Magister Sententiarum, libro tertio : Sapientia, ait, proprie est de æternis, quoniam Veritati æternæ contemplandæ intendit ; intellectus vero est non solum de æternis, sed etiam de invisibilibus et spiritualibus temporaliter factis, id est de angelis et animabus humanis.1 Itaque per sapientiam Creator tantum conspicitur ; per intellectum vero Creator et creaturæ quædam, videlicet intellectuales, adspiciuntur. Sic ergo donum intellectus se extendit ad plura quam sapientiæ donum. Et ad hoc reduci potest quod Thomas affirmat.2 Asserit namque, quod per donum intellectus accipimus subtilem quamdam ac intimam cognitionem eorum quorum est fides. Fides autem non solum est de Deo, sed de creaturis quoque nonnullis, præsertim intellectualibus. Per sapientiæ vero donum accipimus rectum sapidumque judicium eorum quorum est fides quantum ad ipsa divina atque æterna : sicque sapientia pauciora concernit quam intellectus. Imo sapientia subtiliori simpliciorique modo versatur circa divina quam intellectus, non solum in contemplando, sed insuper in degustando : quamvis et donum intellectus in actu suo delectationem habeat admixtam ; non tamen adeo puram, vehementem ac deiformem ut sapientiæ donum, quia non unit nos Deo tam immediate ac intime quemadmodum sapientia.3 Quod enim donum intellectus in suo actu delectationem ac gustum quemdam sortitur, hinc liquet, quod Doctor divinus ait :4 Moriendo nobismetipsis suscipimus donum intellectus, illudque sortiendo nobismetipsis mox morimur, et inde in nobis exoritur spiritualis et expansiva seu apertiva delectatio ad Deum, quæ interiorem hominem nostrum semper pervivacem facit ac vigilem.
Footnotes
Chapter 52 of 108