Skip to the text

Articulus 33

De tribus in distinctione donorum observandis.

QUONIAM sacra Scriptura dona enumerans explicat ea, non utique nomine doni, sed spiritus (sic quippe Propheta effatur : Requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, etc.); idcirco distinguendo dona a virtutibus, debemus, ut ait Thomas, sequi Scripturam. Spiritus autem impulsionem seu motionem quamdam designat : et ergo dona per hoc a virtutibus differunt, quod faciunt mentem creatam bene capacem inspirationis divinæ, prompteque mobilem a Spiritu Sancto, et ejus impulsum delectabiliter assequentem, quemadmodum virtutes faciunt virtuosum bene sectari rationis judicium. Et istud frequenter prætactum recordor. Secundo in distinctione donorum observare et sequi debemus conjunctionem ac combinationem quam observat Propheta : nam sex prima per tria paria sibi combinat, ultimum vero per se ponit. Duo ergo combinata ad invicem, specialem convenientiam habent inter se, distinctionemque ab aliis. Et hoc nunc de sapientia et intellectu innotuit. In sequentibus quoque de aliis innotescet. Tertio diligenter considerare debemus in distinctione donorum, proprietatem et vim nominum quibus Scriptura exprimit dona : quemadmodum Dionysius in descriptione ordinum angelicorum, præsertim attendit vim terminorum seu nominum quibus Scriptura angelos nominat.

In combinatione autem donorum illud Propheta observat, quod unum illorum pertinet ad rationem, aliud ad voluntatem, quoniam ratio voluntatem dirigere habet.1 Unde consilium fortitudini copulat, et scientiam pietati : consilium enim in ratione est sicut scientia, dirigitque consilium fortitudinem in suo actu, quemadmodum scientia pietatem. Quamvis autem sapientia et intellectus2, quæ mutuo combinantur, in ratione fundentur et subjectentur, intellectus tamen sapientiam introducit, et sapientia affectum magis concernit quam intellectus :3 propter quod dictum est, quod sapientia perficit caritatem, intellectusque fidem. Clarum est autem quod nomen sapientiæ a sapore imponitur; nomen vero intellectus ab intima quadam perspectione impositum est. Ideo hæc duo dona per hoc descripta sunt atque distincta, quod sapientiæ est per gustum sapidum sapientialiter judicare; intellectus vero, per clarum intrinsecumque intuitum veritatem cognoscere. Similis ergo processus in aliis donis servabitur.

Footnotes

  1. De Cœlest. hier. c. vii- ix. ↩

  2. Is. xi, 2. ↩

  3. art. vii, xxiv, xxvii. ↩

Chapter 53 of 108