Articulus 34
Qualiter donum intellectus obtineatur, conservetur ac perficiatur.
DENIQUE anima vitiorum caligine nebulosa, capere nequit illustrationem splendidissimi radii Spiritus Sancti. Quamvis autem secundum præinducta, omnis qui caritatem et gratiam habet, donum quoque intellectus sortitus sit, sufficiantque ad hujus doni susceptionem et conservationem quæ ad recipiendam conservandamque caritatem ac gratiam gratum facientem sufficiunt; tamen quanto hoc donum Spiritus Sancti sublimius atque divinius est, et dono sapientiæ magis propinquum, tanto requirit mentem magis sinceram ac stabilem, deiformiorem ac perfectiorem. Præsertim autem oportet eum qui in hoc dono proficere cupit, omnem carnalem dulcedinem, omnem vilem consolationem, omnem corporalem quietem contemnere, esseque timoratum atque sollicitum ne inquinatum quidquam incurrat quo spiritualis oculus obtenebrari vel infirmari mereatur in radio intellectus, in consideratione mirabilium legis divinæ, in illustratione Spiritus Sancti. Porro ante omnia opus est ut rationem perfecte ac plane subjiciat fidei christianæ, seque fidei consentire et obedire demonstret per condignam et sanctam atque laudabilem vitam; perfectionem quoque doni intellectus a Spiritu Sancto adipisci conetur, non propriis viribus, sed fidelissimis et incessabilibus precibus, supervacua, infructuosa studia detestando, et ad profectum in lege et sapientia Christi omnia ordinando.
Hinc quippe in Isaia scriptum est : Quem docebit Dominus scientiam?1 et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab ubere, id est separatos a carnali mollitie et mundana consolatione, delicatisque et exquisitis potu et esca. Omnis enim qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ : parvulus enim est. Perfectorum autem est solidus cibus, eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali. Unde et Doctor divinus testatur : Donum (inquiens) intellectus, est supernaturale lumen suo splendore rationem nostram volens clarificare in sua sublimitate, dummodo velimus nos ipsos intus erigere, huicque lumini obedire, quoniam lumen istud ab interiori nostro homine exigit supergressionem atque excessum, seu derelictionem sensuum omniumque sensibilium rerum atque imaginum, moriendo naturæ et vivendo in spiritu. Qui enim divina contemplari cupit, fideique profunda Deo radiante cognoscere, indiget inferiora relinquere, animumque simplificare, aciem mentis Deo affigere, omnesque cordis sui dispersiones abjicere.
Footnotes
-
Is. xxviii, 9. ↩
Chapter 54 of 108