Articulus 35
De gradibus doni intellectus.
ADVERTERE demum necesse est ad prædicta lucidius intelligenda, quod quamvis universi gratiam gratum facientem habentes, dono intellectus ornentur in aliquo gradu, non tamen æque perfecte. Primus igitur gradus doni intellectus, est quod per eum cognoscit homo fidei veritatibus adhærendum quantum ad salutem necessarium est, considerando aliquam rationem fidei christianæ propter quam credere congruit. Nam Spiritus Sanctus omni gratiam habenti ostendit ad minus aliquam fidei rationem per claritatem doni intellectus, ob quam fidei adhærendum cognoscit. Aliqui enim ad credendum moventur propter testimonia Prophetarum de Christo novaque lege; aliqui ex consideratione sanctitatis et fidei præcedentium Patrum;1 aliqui ex consideratione multitudinis credentium (nam et Bernardus fatetur sibi fidem Christi factam credibilem propter credentium multitudinem); aliqui ex consideratione miraculorum; aliqui ex consideratione religiosorum et sanctorum virorum quos quotidie vident et audiunt; aliqui ex consideratione mirabilium quæ Deus indesinenter operatur in rerum natura; aliqui ex speciali inspiratione, vel divina visitatione, aut simili aliquo quod in se experiuntur vel ipsis contingit.
Porro secundus gradus doni intellectus, est omnes vel certe præcipuas fidei rationes subtiliter speculari, sicque tanto robustius in fidei veritatibus solidari, quanto diligentius fidei fundamenta perpendit, in tantum ut ubertim miretur quod Deus tam copiosissime et evidentissime dignatus est fidem catholicam approbare. Itaque ad hunc gradum doni intellectus pertinet clare ac prompte advertere originem fidei: qualiter Christus usque ad passionem et mortem paucos habebat credentes; quomodo omnes discipuli propter ignominiam passionis ejus a fide ceciderunt, et clausi propter metum Judæorum sederunt;2 quomodo Christus quinquagesima die Spiritum Sanctum eis transmisit, sicut ante passionem promisit, omniumque linguarum ac Scripturarum excellentissimam notitiam tradidit, et insuperabilem fortitudinem menti discipulorum infudit;3 quomodo discipuli ex illo conclavi eruperunt, neminem formidantes, accensi igne Spiritus Sancti, allegantes Prophetas, perpetrantes miracula, convertentes eos ad Christi adorationem ac fidem, qui paulo ante ora et manus laxabant ad Christi blasphemiam atque acerbissimam occisionem: quod certum est sine miraculis maximis fieri non potuisse; quomodo insuper Deus per paucos Apostolos, viros simplices, pauperes, illiteratos, abjectos et impotentes, universum mundum sibi subjecit, idololatriam exstirpavit, atque innumerabiles homines ad moriendum pro fide inflammavit; quomodo fides inter tyrannorum persecutionem et martyrum horrenda tormenta semper invaluit, propter gloriosa et summa miracula quæ Deus circa fideles suos athletas ostendit; quomodo Apostoli et successores eorum mortuos suscitabant, ægrotos curabant, in ignem illæsi manserunt. Hæc atque similia infinita sincere cognoscere, ad secundum gradum doni intellectus spectare opinor.
Postremo ad tertium gradum ejus id attinet, ut singulorum fidei articulorum proprias rationes ac fundamenta quis purgatissima acie valeat considerare, sicque singulas fidei veritates seorsum subtilissimo atque certissimo mentis oculo queat delectabiliter speculari: contemplando videlicet quam rationabilis sit fides superbenedictissimæ Trinitatis, tum propter testimonium Scripturarum veteris legis, tum propter evangelica testimonia et apostolica documenta, tum propter pulcherrimas persuasiones ex naturis rerum acceptas; insuper contuendo rationes fidei de incarnatione Filii Dei, oracula Prophetarum, testimonia Apostolorum, considerationes rationabiles quibus probatur hoc decuisse; sicque de singulis fidei articulis sive particulis considerando propria fundamenta, et quomodo pene nihil de Christo asserunt quin id a Vatibus sanctis comprobetur prædictum; quomodo etiam vetus lex cum omni gloria sua post Evangelii divulgationem cessavit.
Footnotes
Chapter 55 of 108