Articulus 36
Quæ beatitudo correspondeat dono intellectus; quomodo etiam fides dicatur fructus doni intellectus.
AMPLIUS, quoniam intellectus qui donum est, mentem purificat atque illustrat, divinique radii capacem constituit, ideo sexta beatitudo, videlicet, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt, dono intellectus respondet.1 In hac enim beatitudine, sicut in ceteris, unum est perspectans ad meritum, scilicet cordis munditia, dum dicitur, Beati mundo corde; aliud autem ad præmium, utpote visio Dei, dum additur, Quoniam ipsi Deum videbunt. Est autem duplex munditia, sicut Thomas testatur: quarum una est dispositiva et quasi præambula ad visionem divinam;2 et hæc est emundatio appetitus ab inordinatis affectibus atque peccatis, fitque per virtutes ac dona vim appetitivam ornantia. Alia vero est cordis munditia, quæ est quasi completiva respectu visionis divinæ; estque puritas intellectivæ potentiæ a phantasmatibus atque erroribus depuratæ, quando videlicet anima contemplari valet divina, acie clara, sancta ac fixa. Hanc autem munditiam sortitur homo a Spiritu Sancto partim per donum intellectus. Præterea visio Dei est duplex, videlicet: imperfecta, quæ est per fidem; et perfecta, quæ est per speciem.
A Prima est per speculum in ænigmate, seu dum invisibilia Dei per ea quæ facta sunt conspiciuntur, quum scilicet increata Dei essentia per creatas imagines cernitur;34 et hæc pertinet ad donum intellectus prout in via haberi potest. Perfecta vero visio Dei est, qua Deus cognoscitur in se sicuti est, immediate ac clare, non per speciem factam aut formam creatam, sed per se ipsum, seu per unionem mentis creatæ cum divina luce atque essentia, quæ Beatis in patria copulatur loco intelligibilis formæ. Hæc itaque visio Dei pertinet ad donum intellectus prout habetur in patria.
Porro fructus vocatur operatio quædam delectabilis, vel delectatio ipsa. Fides igitur prout fructus dicitur doni intellectus, non sumitur pro habitu qui est theologica virtus, sed pro certitudine fidei, vel certificatione quam intellectiva potentia ex dono intellectus conquirit.56
DE
DONIS SPIRITUS SANCTI
Footnotes
Chapter 56 of 108