Skip to the text

Articulus 1

Quod donum consilii non sit idem quod virtus prudentiæ; nec sit ipsa εὐβουλία, vel σύνεσις, vel γνώμη.

PRUDENTIA, Augustino testante, est cognitio rerum appetendarum et fugiendarum; secundum Philosophum vero, est recta ratio agibilium. Per prudentiam enim dirigit intellectus omnes virtutes morales in actibus suis: ipsa enim invenit et constituit medium in virtutibus moralibus.

Actus vero prudentiæ est præcipere: nam consiliata ac judicata applicat operi.

Triplex quippe est actus rationis. Primus est consiliari: ad quod pertinet veritatis inventio in agendis. Hic vero actus ad virtutem moralem quæ appellatur eubulia pertinet, atque ex ea procedit. Est namque eubulia virtus per quam ratio est bene consiliativa in his quæ vitam activam concernunt; et dicitur eubulia ab εὖ, quod est bonum, et βουλή, consilium, tanquam bene consiliativa; estque virtus ista a prudentia distincta, quemadmodum consiliari alius actus est quam præcipere. Secundus actus rationis est de inventis et consiliatis bene judicare: quod est operatio virtutis moralis quæ synesis nuncupatur, per quam efficitur homo in agendis bene judicativus. Estque virtus hæc dignior quam virtus eubuliæ, eo quod judicare, sit actus dignior quam consiliari vel invenire. Præterea gnome, secundum Philosophum, est virtus bene judicativa de his in quibus vicissim oportet a communi legis præcepto recedere, magisque respicere legislatoris intentionem quam verba: ut quod furiosis non est reddendus proprius gladius, nec impugnatori communitatis restituendum depositum. Differt autem gnome a synesi sicut sapientia a scientia. Nam gnome altiora principia attendit quam synesis : quæ enim præter communem legem ac solitum cursum fiunt, in altiores oportet causas reducere. Unde et gnome est dignior synesi.

Nulla autem virtutum est idem quod donum consilii, seu ipsum consilium quod donum perhibetur. Frequenter enim ostensum est dona esse a virtutibus condistincta. Rursus probatum est, quod dona sint non jam dumtaxat virtutibus moralibus, sed intellectualibus quoque perfectiora. Quum ergo consilium donum sit Spiritus Sancti, prædictis virtutibus moralibus exstat præstantius, et diversis ab eis diversum. Insuper, dona Spiritus Sancti sunt habitus supernaturales, nec adipisci possunt nisi a Spiritu Sancto ea creante; virtutes vero prædictæ morales, sicut et ceteræ, esse possunt habitus naturales et acquisiti : non ergo donum [consilii] est idem cum aliqua prædictarum virtutum moralium.

Verumtamen magna est propinquitas inter prudentiam atque consilii donum. Nam, teste Philosopho, prudentia haberi non valet sine virtutibus moralibus aliis. Ejus enim est applicare actum rationis ad opus, non qualitercumque, sed cum rectitudine appetitus : quod esse non potest nisi per virtutes morales passionum moderatrices. Hæc quoque perfectio virtutum moralium ad consilii donum obtinendum exigitur. Unde nonnulli opinati sunt realiter idem exsistere donum consilii et virtutem prudentiæ, differreque solum in modo agendi : dicentes quod prudentia nominatur in quantum procedit ex principiis juris naturalis, consilium vero prout ex fidei procedit principiis. Hujus autem opinionis error clarius in sequentibus innotescet.

Chapter 58 of 108