Skip to the text

Articulus 18

De gradibus atque effectibus doni fortitudinis.

QUONIAM declaratum jam exstat, consilium et fortitudinem prout dona exstunt, circa eamdem versari seu operari materiam, dono consilii dirigente, donoque fortitudinis consiliata exsequente;1 propterea quidquid superius de gradibus consilii dictum est, nunc quoque de fortitudine induci posset.2 Sunt enim fortitudinis tres gradus, sicut consilii; consistitque primus gradus fortitudinis in prosequendo consiliata per primum consilii gradum, et ita de aliis. Breviter autem tangendo, dicatur quod primus fortitudinis gradus est, per quem præcepta dominica efficaciter adimplemus secundum subsidium, influxum ac motum Spiritus Sancti, quantum ad salutem requiritur. Secundus gradus in adimpletione consiliorum Christi consistit, in quantum professio exigit.

Tertius vero est, per quem nos ipsos penitus superamus, omnemque creaturam transcendimus; omnia quoque dona ac præmia obliviscentes, ad ipsum Deum pure ac libere transvolamus, in ipso tanquam in domicilio commorantes, eique dicentes: Esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum, ut salvum me facias.3 Per hunc itaque fortitudinis gradum immobilitamur in Deo, et caritatem summe implemus, inconcussibiliter Domino adhærentes, Quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu, veraciter concinentes;4 et denuo: Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus;5 rursusque: In Deo salutare meum et gloria mea, Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.6

Porro, qui sint effectus seu actus doni fortitudinis, ex præinductis satis posse lucere opinor. Evidentius tamen loquendo, id pensandum, quod quum fortitudo in quantum est donum Spiritus Sancti, sit fortitudine quæ est virtus moralis ac cardinalis præstantior atque agibilior, ideo operationes quæ fortitudini cardinali ac partibus ejus, id est virtutibus sibi adjunctis, conveniunt, dono quoque fortitudinis competunt excellentius atque perfectius, utpote supernaturaliter, secundum Spiritus Sancti influxum ac opem. Fortitudo nempe quæ virtus est, facit timorem mortis moderatum, mortisque pericula non nimium formidari. Fortitudo autem quæ donum est, facit pro Deo ac fide atque justitia libentissime pati, jucundissime mori, necemque optari: sicut de multis gloriosissimis Christi martyribus legitur, qui ad passionem velut ad epulas properarunt, ipsosque crudelissimos persecutores infra immanissima mortis supplicia deriserunt.

Denique, quatuor ponuntur a Tullio fortitudinis partes, videlicet: fiducia, magnificentia, patientia et perseverantia. Est autem fiducia, certa spes animi rem inchoatam perducendi ad finem. Magnificentia vero est rerum ingentium administratio præclara ac splendida. Patientia quoque est propter honestatem ac utilitatem, arduarum atque terribilium rerum voluntaria et diuturna perpessio.7 Perseverantia est in ratione recte disposita stabilis et perpetua fixio. Hæ virtutes dicuntur partes potestativæ fortitudinis, quia cum ea partim conveniunt, quum sint circa objectum arduum sive difficile; non autem ad fortitudinis perfectionem pertingunt, quum ipsa sit circa difficillima, quæ sunt mortis pericula.

Itaque omnium harum actus virtutum, dono fortitudinis supernaturaliter ac deiformiter congruunt. Hoc enim donum non solum præstat fiduciam in rebus humanis ad naturalem finem perducendis, sed omnem insuper diffidentiam tollit, animumque securat de beata perventione ad supernaturalis beatitudinis finem; et ista securitas mentem dulciter reficit, juxta illud Proverbiorum:8 Secura mens quasi juge convivium. Unde Gregorius: Fortitudo, inquit, in die suo convivium facit, quoniam dum adversa non metuit, trepidanti menti confidentiæ cibos apponit. At vero fortitudinis donum actum magnificentiæ sublimiter implet, quoniam homines facit se ipsos Deo impendere, omnia sua interiora ac exteriora divinis robustissime mancipare, seque Deo offerre, sacrificare, et ob ejus honorem tota ac omni die mortificare. Regnum enim cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.910 Insuper fortitudo donum exsistens, actum patientiæ potenter exercet: facit enim propter æternæ felicitatis intuitum non solum adversa sufferre, sed injurias atque convitia cupere, in asperis gloriari, nullaque adversitate frangi aut concuti, sed omnia dura velut munera Dei amplecti, secundum illud Apostoli: Vobis datum est pro Christo non solum ut credatis in eum, sed etiam ut patiamini pro eo.11 Postremo fortitudinis donum perseverantiam implet ac superat: quoniam regia via hominem facit incedere, atque ad æternam lætitiam inoffenso pede cum ingenti constantia pervenire.

Liquet ergo, quod fiducia, magnificentia, patientia et perseverantia, interdum sunt habitus ac virtutes morales; vicissim vero sumuntur pro actibus doni fortitudinis. — Simili modo opinor posse salvari ac concordari quod in superioribus verbis Thomæ videbatur sibi ipsi repugnans.1213 Ait enim in prima secundæ, quod ad donum consilii pertinet veritatis apprehensio, ita quod donum consilii perficit practicam rationem in cognoscendo verum. In secunda secundæ affirmat, quod ad donum consilii spectet judicare de actibus humanis secundum quod fides respicit eos, sic quod donum consilii practicam rationem in judicando perornat.14 Hæc ergo dubietas ita absolvitur. Nam donum consilii prudentiam concernit ac perficit, estque efficacius atque præstantius ea. Idcirco actus prudentiæ et partium ejus, dono consilii eminentissime competunt. Actus autem prudentiæ et partium ejus sunt, consiliari, judicare atque præcipere. Omnes igitur actus hi dono consilii attribui possunt: sicque pertinebit ad donum consilii uterque actus prædictus. Proprie tamen atque potissime spectat ad donum consilii rationem in cognoscendo perfici, sicut ex nomine consilii innotescit: consilium quippe inquisitionem importat; inquisitio vero est via ad perficiendum veritatis notitiam.

Footnotes

  1. art. xiv. ↩

  2. art. vii. ↩

  3. Ps. lxx, 3. ↩

  4. Ibidem. ↩

  5. Ps. lviii, 10. ↩

  6. Ps. lxi, 8. ↩

  7. Matth. xv, 27. ↩

  8. Prov. xv, 15. ↩

  9. Matth. xi, 12. ↩

  10. Ps. xliii, 22. ↩

  11. Philipp. 1, 29. ↩

  12. q. l. viii. a 1. ↩

  13. tract. I, art. xi. ↩

  14. q. viii. a 2. ↩

Chapter 75 of 108