Skip to the text

Articulus 3

Quomodo consilium appelletur donum Spiritus Sancti; et de necessitate doni consilii.

DIONYSIO edocente, cognoscimus quoniam providentia Dei non tollit a rebus naturales earum proprietates, sed causat, conservat ac perficit eas. Deus igitur unicuique influit et singula movet secundum dispositionem capacitatemque naturæ ipsorum.1 Unde in Evangelio legitur Dominus unicuique dedisse servorum secundum propriam virtutem. Quum ergo sit homo naturaliter discursivus seu inquisitivus et admirativus, quum sit rationalis, naturale est ei moveri ac instrui per modum consilii a superiori sapientiorique causa. Idcirco Spiritus Sanctus, qui est omnium veritatum examen et cognitor, mentem rationalem movet seu dirigit, inspirando per modum consilii quæ vera sunt atque accommoda. Sed quoniam actus activorum sunt in patiente disposito, estque necesse recipiens proportionari influenti;2 ideo ad hoc quod anima sit realiter bene mobilis, Spiritus Sancti influxum et inspirationem faciliter advertendo, recipiendo et adimplendo, indiget perfectione congruenti per quam ita moveatur a Spiritu Sancto: et hæc nominatur consilium.

Denique tale consilium necessarium exstat homini. Primo, ut capax sit directionis Spiritus Sancti in omnibus, ejusque consilium requirat et impleat. Rursus, quoniam prudentia et eubulia prout sunt virtutes morales, hominem ornant, ut sit prompte mobilis a ratione in his quæ humana industria valet attendere et providere. Sed quoniam, teste Scriptura in libro Sapientiæ, quæ in prospectu sunt, invenimus cum labore, et cogitationes mortalium sunt timidæ, et providentiæ nostræ incertæ, propter innumerabilia contingentia et singulares eventus quæ quotidie possunt occurrere;3 ideo indiget homo ejus consilio tanquam consilio a Deo recepto, quemadmodum minus perfecti a magis perfectis quærunt consilium. Dono ergo consilii in cunctis dirigimur quæ ad finem ultimum seu vitam æternam ordinantur, sive sint de necessitate salutis, sicut præcepta, sive non, ut Christi consilia. Liquet quoque ex his, quod donum consilii prudentiam respicit, perficit, dirigit, ordinando actus ipsius ad supernaturalem felicitatem, atque in his homini providendo in quibus non sufficit virtus prudentiæ.

Footnotes

  1. Matth. xiv, 15. ↩

  2. tract. I. art. V-VIII. ibid. art. VI. De Divin. nom. c. IV. ↩

  3. Sap. IX, 16, 14. ↩

Chapter 60 of 108