Articulus 2
De triplici acceptione consilii.
CONSILIUM denique primo accipitur pro deliberatione ad finem intentum utili atque valenti : sicque consilium pertinet ad prudentiam. Secundo vocatur consilium ipsa persuasio consulentis de rebus excellentibus ad quas non obligamur : et ita dicitur Christus præceptis Decalogi addidisse consilia, quæ sunt de operibus perfectionis et supererogationis, ut illud :1 Qui non renuntiaverit omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus ; et, Si quis te percusserit in unam maxillam, præbe ei et alteram.2 Tertio autem dicitur consilium providentia vehementer exercitativa, inter contemplativa atque activa dona exsistens media, et deliberativa de operibus arduis, sive sint determinata sive indeterminata : sicque consilium dicitur donum. Unde consilium versatur circa ardua, et per ipsum efficitur homo optime mobilis a Spiritu Sancto circa difficilia quæque seu ardua. Consilium igitur primo modo acceptum, est actus virtutis moralis ; sed tertio modo sumptum, est donum Spiritus Sancti, et habitus seu habitualis perfectio rationis.
Footnotes
Chapter 59 of 108