Articulus 29
De laude hujus scientiæ ex testimoniis sacræ Scripturæ.
HÆC demum est illa salutaris scientia de qua ait Scriptura in libro Sapientiæ :1 Justum deduxit Dominus per vias rectas, et dedit illi scientiam sanctorum. Et ad Philippenses Apostolus : Oro (ait) ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia Dei, et sitis sinceri.2 Scientia autem hæc fraternam dirigit caritatem, et ad mentis tendit ac ordinatur sinceritatem. Porro iterum ad Philippenses dicit Apostolus :3 Existimo omnia detrimentum propter eminentem scientiam Domini nostri Jesu Christi ; et ad Colossenses : Ambuletis (inquit) per omnia crescentes in scientia Dei. De hac scientia Isaias profatur : Divitiæ salutis, id est ornamenta interioris felicitatis seu perfectionis, sapientia et scientia ; timor Domini ipse est thesaurus (id est custos et conservator) ejus, utpote salutis. Timor quippe declinare facit a malo ; per quod salus conservatur, quemadmodum idem testatur Propheta : Hic est (inquiens) omnis fructus, ut auferatur peccatum.4 Rursus quoque de scientiæ dono loquitur Isaias, quod ante inductum recordor : Quem docebit Dominus scientiam ? et quem intelligere faciet auditum ? Ablactatos a lacte, avulsos ab ubere, eos videlicet qui carnales delicias atque mundanas vanitates horrent ac fugiunt.
A Denique, de his qui ista scientia pollent, ac alios docendo illustrant, in Daniele scriptum est : Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti ;5 et qui ad justitiam erudiunt plurimos, quasi stellæ in perpetuas æternitates. Sed et in Osee sic scriptum est : Non est veritas, non est scientia Dei in terra, id est in his qui terrenam vitam ducunt (animalis nempe homo non sapit quæ sunt Spiritus Dei);6 et denuo :7 Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam Dei ;8 et iterum : Quia tu scientiam repulisti, ego te repellam, ne fungaris sacerdotio mihi.9 Hæc enim scientia sacerdotibus cunctisque prælatis atque rectoribus maxime necessaria exstat ac utilis. Unde de indoctis templi ministris per Ezechielem Dominus ait : Sacerdotes inter pollutum et mundum non intellexerunt.10 Hinc etiam Dominus Aaron sacerdoti præcepit in Levitico : Vinum et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intrabitis in tabernaculum testimonii, ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, doceatisque filios Israel omnia legitima mea. Væ ergo sacerdotibus novæ legis cunctisque ministris Christi altaris qui epotandis calicibus student, tabernasque visitant, quorum deus venter est. In talibus namque non permanebit Spiritus Domini in æternum, quoniam caro sunt.
Verumtamen, sicut Magister tertio libro ex verbis Augustini declarat, scientia Dei quandoque communiter sumitur, extenditque se ad sapientiam, quæ et ipsa appellari potest scientia. Ad quod probandum introducit Augustinus illud Apostoli : Nunc scio ex parte. Loquitur enim de contemplatione Dei, quæ est sapientiæ actus. Noster tamen quo utimur textus sic continet : Nunc cognosco ex parte. Itaque hoc modo quædam Scripturæ testimonia allegata, etiam de dono sapientiæ possunt intelligi.11
Amplius, quamvis jam ante monstratum art. XX. sit, scientiam istam quæ donum est, a prudentia quæ est virtus moralis, realiter diversificari; nihilo minus sacra Scriptura vicissim scientiæ donum appellatione prudentiæ communiter sumptæ designat, juxta illud Proverbiorum: Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia. Alibi quoque: Dic sapientiæ, Soror mea es; et prudentiam voca amicam tuam. Interdum vero prudentia a scientia ista distinguitur, Salomone dicente: Ne innitaris prudentiæ tuæ.
Footnotes
Chapter 86 of 108