Articulus 5
De dono consilii, secundum Doctorem divinum.
FREQUENTER in libris suis tractat Doctor divinus de donis Spiritus Sancti. Denique in libro de Tabernaculo Moysis, de dono consilii loquens : Consilium, inquit, est quidam internus intractus seu tactus Spiritus Sancti, nostram amorosam virtutem interius tangens, et exigens quatenus omnem mundi occupationem, omnesque homines ad extra trahentes, cunctam quoque interiorem multiplicitatem fugiamus atque vitemus, et spiritus unionem amemus. Hoc quippe Christus consuluit nobis, dum ait : Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes, id est, exteriora relinque, et in te ipsum convertere, et sequere me in interna pace, in unione, in quiete.1 Ecce si istud consilium imitamur, tunc omni multiplicitati protinus morimur, adipiscimurque amorosam inclinationem ad unionem, omnium multiplicitatum obliviscentes. Hoc est quod Propheta ad nostram amorosam virtutem profatur : Audi, filia, scilicet consilium Domini, et vide unionem, et inclina aurem tuam, et obliviscere2 populum tuum et domum patris tui, id est, obliviscere omnem occupationem omnemque creaturam; et tunc concupiscet rex decorem tuum, quia tunc Dominus est Deus tuus, et adorabunt eum omnes vires tuæ. Sicque perpetuo offeremus ei, quia potentia nostra amativa semper inclinabit in spiritualem unionem. Hæc autem inclinatio amorosa est oleum pacis nostræ internæ, qua omnes adversarios nostros effugamus, perpetuamque in Deo quietem acquirimus, dummodo habeamus in ea unionem spiritus sibi ipsi, in amore demersi in unione Dei. Sicque interiorem simplicitatem sortimur, in qua nostram clarificatam spiritualem conversationem coram Deo fundare debemus; sic quoque introversi manebimus, et Deus jugiter habitabit in nobis, nosque in ipso.
At vero istis concordant et consonant quæ idem Doctor in libro Spiritualis desponsationis adducit : Dono (inquit) consilii Deus Pater hominem interius trahit, atque inter electos suos ad dexteram suam eum constituit in unione. Sed et Filius spiritualiter dicit, Sequere me, quoniam unum est necessarium. Spiritus Sanctus etiam cor ejus patulum facit, atque divino amore accendit.3 Ex quo furiosa quædam vita causatur importunitasque ad intra : quoniam qui consilium audit, in amore tempestuosus fit, nec quidpiam nisi Deus ei tunc sufficit. Ideo se ipsum et cuncta relinquit, quatenus eum in quo ipse vivit et in quo omnia unum sunt, inveniat. In his autem rebus unusquisque Deum pure intendere seque per rationem arctare ac propriæ voluntati renuntiare debet propter unionem cum Deo optatam. Debet quoque eam libere et fiducialiter exspectare, quousque Deus eam præstare dignetur : quod si egerit, tunc spiritus consilii duplicatur in eo. Magnus est enim qui ordinationes atque consilia Dei exspectat et sequitur ipsum, omnia derelinquens, ac sine contentatione in rebus præsentibus cum ardenti et item furioso amore proclamans : Adveniat regnum Dei. Verumtamen major est, meliusque consilia sequitur, qui propriam voluntatem in amore vincit et abnegat, Deoque obedientem ac subjectam dignificationem seu venerationem in omnibus rebus exhibet, dicens: Fiat voluntas tua, non mea. Nam Christus passioni propinquans, hoc verbum ad Patrem in humillima sui ipsius annullatione dixit. Eratque verbum hoc Christo jucundius atque honestius, Deo Patri amabilius, nobis utilius, dæmoni confusibili quam aliud aliquod verbum quod unquam locutus est: quoniam in abnegatione propriæ voluntatis Christi secundum naturam humanam, omnes redempti salvatique sumus. Denique hoc modo fit divina voluntas amanti ac humili homini major sua lætitia, vehementiorque delectatio secundum sensationem seu gustum spiritualem, dato per impossibile, quod Deus vellet eum in infernum descendere æternaliterque perire. Hic natura usque ad infimum est depressa; Deus vero hic est ad supremum elevatus et exaltatus. Homo etenim talis, est humilis, omniumque divinorum susceptivus donorum: quoniam se ipsum abnegavit, propriæ voluntati renuntiavit, et totum pro toto largitus est, nilque pro illis requirit vel cupit nec vult, nisi quod Deus conferre voluerit, eo quod voluntas divina facta sit sua major lætitia. Qui autem se ipsum in amore [Deo] resignat, liberior exstat quam aliquis vivens; sed et sine cura vivit, quoniam Deus quod suum est, perdere nequit. Hinc nempe Deus, quamvis omnia ei nota consistant, quosdam tamen tentat ac probat si vere abnegaverunt se ipsos, ita ut clarificari et Deo honeste sibique utiliter vivere possint. Unde vicissim tales a dextero latere ad sinistrum latus transponit, videlicet ab ingenti animi voluptate ad magnum exsilium. Videturque talis quasi a Deo omnique creatura contemptus atque relictus. Sed si ante in amore ac spirituali lætitia se ipsum ac propriam voluntatem abnegavit, sic quod nihil quod suum est quæsivit, sed beneplacitam Dei voluntatem in omnibus; in pœna quoque atque exsilio se ipsum totaliter abnegabit, nil suum requirens, sed Dei honorem in omnibus.4 Nam qui voluntarius est ad magna operanda, est etiam promptus atque spontaneus ad magna æquanimiter toleranda.
Footnotes
Chapter 62 of 108