Skip to the text

Articulus 13

De fortitudine secundum quod donum, quomodo distinguatur a fortitudine quæ est virtus, et cur ultra eam requiratur.

SICUT natura non deficit in necessariis neque abundat in superfluis, secundum Philosophum, ita nec gratia, secundum theologos. Quum ergo sit tanta perfectio fortitudinis quæ est virtus moralis ac cardinalis, sicut jam patuit, investigare oportet quid opus sit ultra eam poni aliam fortitudinem sublimiorem et efficaciorem, quæ sit habitus supernaturalis ac donum Spiritus Sancti.

Hujus autem duplex est ratio. Prima, quoniam fortitudo quæ virtus vocatur, reddit hominem bene mobilem a ratione, resistitque impedimentis virtutum quantum naturaliter fieri potest; non autem resistere valet cunctis impedimentis sibi oppositis, atque pericula universa evadere. Indiget igitur homo fortitudinis dono, quo efficitur prompte mobilis a Spiritu Sancto, sic quod ad finem laudabilem cujuslibet operis inchoati perveniat, et ad supernaturalem beatitudinem rite pertingat: quod certum est omnem naturalem virtutem excedere, præsertim quum homo in ipsa morte a malis vinci et opprimi possit. Hinc quippe scriptum est: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.1 Secunda ratio est: nam homo eget quadam fiducia evadendi cuncta pericula, quæ et contrarium timorem expellat, quatenus homo fiducialiter ac strenue operetur ac vivat. Hanc vero fiduciam dare non valet fortitudo quæ est virtus, sed illa quæ ponitur donum: imo Spiritus Sanctus hanc nobis per fortitudinis donum inspirat. Qui hanc sortitur fiduciam, fiducialiter dicere potest illud Apostoli: Certus sum quod neque mors, neque vita, neque creatura aliqua poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu;2 illud quoque sancti Job: Donec deficiam, non recedam ab innocentia mea;3 justificationem quam cœpi tenere, non deseram.

Footnotes

  1. Ps. cxxvi. 1. ↩

  2. Rom. viii, 38, 39. ↩

  3. Job xxvii, 5, 6. ↩

Chapter 70 of 108