Articulus 15
Per quæ donum fortitudinis incrementum sortiatur ad perfectionem.
QUAMVIS vicissim fides dicatur fortitudinis causa (juxta illud apostoli Pauli : Sancti per fidem vicerunt regna ; illud quoque Joannis : Hæc est victoria quæ vincit mundum, fides nostra), vicissim vero dilectio : caritas enim omnia suffert, omnia potest, nam et amanti nihil exstat difficile; maxime tamen spes fortitudinis incrementum meretur, Isaia dicente : Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas ut aquilæ, current et non laborabunt. Spes enim ei potissime convenit cui proprium robur non sufficit, hincque ad alterius opem se transfert. Unde eo ipso quo aliquis in Domino sperat, divinæ pietatis subsidium invocat, sibique proprias vires nequaquam sufficere adstruit. Quælibet autem virtus illud præsertim a Deo sortitur quod principaliter atque directe ab ipso obtinere mollitur : ut fides illuminationem, caritas fervorem. Spes ergo potissime fortitudinis quæ donum est, profectum adipiscitur; deinde humilitas. Spes enim atque humilitas alteri innituntur, a quo et protectionem et adjutorium adipisci conantur. Quanto autem quis amplius ac fiducialius atque humilius Deo innititur, tanto copiosius adjuvatur, fidelius defensatur, sublimius exaltatur. Humilitati demum contrariatur præsumptio; præsumptionem quoque coercet silentium. Itaque præclarus ille Isaias propheta, insinuans fortitudinis donum obtineri præsertim per humilitatem et spem : In silentio (inquit) et spe erit fortitudo vestra. Et Psalmista : Qui confidit (ait) in Domino, sicut mons Sion; non movebitur in æternum. Denique, Augustino testante, idcirco nonnulli in martyrio defecerunt, quia non plene in Christo confisi sunt; sed se aliquid esse et posse putantes, decepti ac victi sunt. Quocontra Jeremias fatetur : Domine, fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die tribulationis. Nil ergo præsumamus de nobis, sed prorsus in Domino confidamus, si in dono fortitudinis perfici affectamus.
Chapter 72 of 108