Articulus 4
Quid sit ipsum consilium quod est donum; et de triplici actu ipsius.
HOC insuper advertendum, quod donum consilii, sicut præstantius est illo consilio de quo loquuntur philosophi, quod est actus prudentiæ, vel magis eubuliæ, sic stabilius eo exsistit. Illud enim consilium, quum sit actus virtutis, non habet stabile esse in anima; istud vero, quum sit habitualis perfectio mentis creatæ, quemadmodum reliqua dona, fixum et firmum esse sortitur in anima. Unde consilium prout donum vocatur, est habitus supernaturalis a Spiritu Sancto infusus, quo in operationibus humanis movemur secundum consilium Spiritus Sancti, id est secundum directionem ejus qua nostra consilia dirigit, vel certe vicissim præveniendo inspirat. Deus nempe, quum sit summe bonus ac sapiens, omnibus consulentibus eum clare respondet, seque cunctis affabilem atque amicum verum ostendit, quemadmodum decimo Confessionum Augustinus testatur: Domine, inquit, omnibus te consulentibus præsides, simulque respondes omnibus etiam diversa consulentibus. Tu liquide respondes; sed non omnes te liquide audiunt: omnes enim unde volunt, te consulunt; sed non semper quod volunt audiunt. Optimus minister tuus est, qui non potius nititur id a te audire quod ipse vult, sed magis id velle quod a te audierit. Itaque, ut possit rationalis creatura talium consiliorum Dei esse efficaciter inquisitiva, perceptiva et exsecutiva, indiget quadam supernaturali ac habituali dispositione, qua taliter mobilis fiat ad Deum, a Deo, secundum Deum. Hæc autem dispositio appellatur donum consilii.
Habet itaque triplicem actum. Primo namque erudimur per ipsum ad discernendum quod verum est. Secundo elevamur per ipsum ad eligendum quod melius est. Tertio expedimur per ipsum ad exsequendum quod expedit. Primo enim inquirimus per rationem quid sit agendum, deinde per voluntatem eligimus, et demum ad operationem procedimus. Consilium namque atque electio non sunt de ipso fine ultimato, sed de his quæ ordinantur ad finem. Unde secundum Damascenum, consilium est appetitus inquisitivus, rationis directivus, de his quæ sunt agenda aut omittenda. Ex quo innotescit, quod consilium proprie Deo non competit: quippe qui nihil inquirere eget, et cui omnia æternaliter, imo et præsentialiter atque infallibiliter, clara ac nota sunt. Hinc enim Damascenus affirmat, quod consiliari non convenit nisi ignoranti naturæ. Dicit enim Philosophus, quod oportet tarde quidem consiliari, velociter autem consiliata prosequi. Prædicti vero tres actus consilii, etiam prudentiæ sive eubuliæ competunt, sed non adeo excellenter ut dono consilii, neque ad tam excellentem finem, nisi fortassis per donum consilii ordinentur actus prudentiæ ad beatitudinem supernaturalem.
Chapter 61 of 108