Articulus 20
De triplici scientia.
EST autem solerter pensandum, antequam de dono scientiæ sermo fiat, quod triplex exstat scientia. Est nempe naturalis scientia, quam primo Posteriorum definiens Aristoteles: Scire, inquit, est rem per causam cognoscere, et quoniam ea est causa hujus, et quia impossibile est illud aliter se habere. Talis scientia est habitus conclusionis per demonstrationem probatæ. Alia vero scientia, est donum gratiæ gratis datæ, quæ in sacra Scriptura addiscitur et legitur, et sine gratia sæpe habetur: de qua Augustinus testatur, quod quamvis multi polleant fide, non tamen scientia. Hæc autem scientia naturalis non est, sed ex principiis fidei orthodoxæ procedit, et in ipsis fulcitur: est enim cognitio rerum creatarum secundum sacræ Scripturæ doctrinam. Ejus principia appellantur articuli fidei: aliter quippe fides atque aliter ratio res creatas considerat. Tertia autem scientia, est donum Spiritus Sancti, quæ sine caritate et gratia nequit haberi: pertinet enim ad munera gratiæ gratum facientis, nec humano valet studio adipisci, sed a Spiritu Sancto infunditur quemadmodum cetera dona. Hæc autem distinctio scientiæ pariformis est distinctioni sapientiæ quæ superius, dum de sapientiæ dono ageretur, fuit inducta.
Chapter 77 of 108