Articulus 6
De aliquali elucidatione prædictorum.
LIQUET (ni fallor) ex dictis, quod donum consilii sit dispositio radicata seu habitualis in anima, per quam in dubiis, in arduis, in faciendis vel omittendis, de quibus intra se consiliatur, prompte efficitur mobilis, docilis ac inspirabilis a Spiritu increato, qui nostræ rationis consilia dirigit, nostramque infirmitatem in omni inquisitione corroborare ac regere valet. Debemus quippe in consiliando, semper in Deo confidere, ejus quoque opem semper optare, quemadmodum Tobias ait: Pete a Deo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant. Nam Salvatore testante: Spiritus Sanctus suggeret vobis omnia. Unde in Psalmo cantamus: Tribuat tibi Dominus secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet. Per donum enim consilii Deus omnia nostra confirmat consiliativa scrutinia. Versatur autem donum consilii circa actus humanos, in quantum cadunt sub fide et referuntur ad finem felicitatis æternæ; nec solum concernit actus quibus evangelica Christi consilia adimplere conamur, sed etiam operationes quibus mandata servamus. Imo consilium istud directivum est rationis in omni operatione humana, faciens rationem Spiritus Sancti instinctum sectari, atque in agendo et sustinendo, regulas legis divinæ intueri ac assequi. Principaliter tamen versatur circa operationes difficiles, de quibus dantur consilia, quæ ad perfectionem superrogationemque pertinent.1
Consilium itaque ordinatur ad opus, estque qualitas rationi impressa, ad sequenda consilia Dei inclinans. Idcirco Doctor divinus ait, ipsum consilii donum esse in-
B C D ternum intractum sive tactum Spiritus A
Sancti, nostram amorosam virtutem, id est voluntatem caritate ornatam, seu ipsam caritatem, tangens (ratio enim voluntatem ad actum movet et excitat), exigens ut omnem mundi concupiscentiam, omnesque homines ad exteriora trahentes, cunctam insuper interiorem multiplicitatem, id est varias cordis dispersiones et curas, vitemus. Hoc palam est dici de dono consilii prout versatur circa opera perfectionis ac supererogationis.2 Sic enim dono consilii informamur, ut illud quod solum necessarium exstat, tota intentione quæramus per contemplationem sinceram, per dilectionem ardentem, per conversationem perfectam, in solo Deo pacem quærentes, quietem optantes, unientes ei semper pro viribus nostræ fragilitatis spiritum nostrum, ut simus unum cum Deo : nam qui ei adhæret, unus spiritus est, non per essentiam, sed per affectum.3 Unde in sequentibus verbis secundum Doctorem istum inductis, adjicitur quod ex dono consilii et actione ipsius, furiosa quædam vita causatur et importunitas ad intra.4 Qui enim consilii hujus directionem recipit, vehementer accenditur ad imitanda consilia Christi, in quibus docemur cuncta relinquere, totumque affectum Deo immergere, nil quoque quod a Deo elongat admittere. Sed debet homo iste se per rationem arctare, et non spiritus æstuantis fervorem sectari quantum ad exterioris hominis exercitationem : quatenus rationabile sit suum obsequium, nec plus facere velit quam valet. — Longum autem et valde prolixum foret universa verba prædicta exponere; sed istis intellectis, cetera arbitror posse facilius capi.
Præterea constat ex his, quod ad donum consilii pertinet veritatis apprehensio, sicut in prima secundæ Thomam asserere fassus sum.56 An vero vel qualiter spectat ad donum consilii judicium de veritate jam cognita, quod Thomas in secunda secundæ ei adscribit, non planum est, sed plenius inquiretur.7
Footnotes
Chapter 63 of 108