Skip to the text

Articulus 11

De quinquepartita gratia circa consilium.

CONSIDERANDUM quoque, quod quinque dicuntur commendabilia esse circa consilium. Primum est gratia requirendi consilium. Unde in Tobia habetur : Consilium semper a sapiente perquire.1 Et in Proverbiis Salomon ait : Astutus omnia agit cum consilio ; qui autem est fatuus, aperiet stultitiam.2 Hæc gratia utilis valde est, quoniam Salomone testante, ubi non est gubernator, corruet populus ;3 salus autem, ubi multa consilia.4 Et iterum : Ubi non est consilium, dissipantur cogitationes. Et in Ecclesiastico dicitur : Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis. Hac gratia caret qui præceps est et ad irascendum proclivis :5 qui enim festinus est, pedibus offendit. Secundum est gratia consiliarium eligendi, quemadmodum in Ecclesiastico Scriptura hortatur : Multi pacifici sint tibi, et consiliarius sit tibi unus de mille; et rursus : Cor boni consilii statue tecum. Tertium est gratia dandi consilium, sicut de Simone fratre Judæ Machabæi inductum est : Ecce Simon frater vester, vir consilii est. Quartum est gratia examinandi consilium : quod prudentibus et vere discretis competere Seneca asserit. Quintum est gratia acquirendi consilia, juxta illud Proverbiorum : Via stulti recta in oculis ejus; qui autem sapiens est, audit consilia. Et alibi : Qui omnia agunt cum consilio, reguntur sapientia.

Footnotes

  1. Tob. iv, 19. ↩

  2. Prov. xiii, 16. ↩

  3. Prov. xi, 14. ↩

  4. Prov. xv, 22. ↩

  5. Prov. xix, 2. ↩

Chapter 68 of 108