Skip to the text

Articulus 10

Quæ beatitudo correspondeat dono consilii.

AUGUSTINUS autem dono consilii quintam beatitudinem coaptat ac tribuit, utpote:1 Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur; quoniam unicum remedium quo eripiamur de tantis malis atque periculis, est faciliter indulgere ac aliis communicare. Donum enim consilii non est de ipso fine, sed mediis quibus pervenitur ad finem. Quum ergo misericordia maxime sit de his quibus ad finem seu vitam æternam pertingitur, imo per eam compendiosius finis iste acquiratur (pietas enim seu misericordia ad omnia utilis est) ; ideo beatitudo quæ est de misericordia, correspondet dono consilii tanquam dirigenti actum misericordiæ, non sicut elicienti, ut Thomas affirmat.2 Videtur tamen, quod donum consilii etiam actus misericordiæ possit elicere, præsertim quantum ad actus spirituales : qui utique principaliores sunt ceteris misericordiæ actibus. Declaratum est equidem, quod per donum consilii efficitur homo non sibi dumtaxat sed aliis quoque bene consiliativus. Dare autem consilium, ad eleemosynas spirituales spectat, estque misericordiæ actus, seu operatio pietatis. Unde dicendum, quod donum consilii quosdam actus misericordiæ excellentius elicit quam misericordiæ virtus : quoniam dona perfectius agunt virtutibus, theologicis tamen exceptis virtutibus, quæ solæ dona excedunt.

Footnotes

  1. Matth. v, 7. ↩

  2. art. viii. ↩

Chapter 67 of 108