Articulus 28
Quæ beatitudo dono scientiæ sit correspondens.
DENIQUE, Augustino attestante, tertia beatitudo, videlicet: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur; dono scientiæ appropriatur. Hæc namque scientia, quoniam docet nos de rebus creatis recte sentire, ostendit quod ipsis non debemus immoderanter neque finaliter adhærere. Ex hac vero consideratione advertimus quanta peccata ac damna incurrimus dum eis inordinate inhæsimus: ex qua animadversione beatus hic luctus causatur.
Porro, in hac beatitudine duo ponuntur, videlicet: luctus, qui ad meritum pertinet; et consolatio, quæ ad meriti hujus merces facit præmium. Dicit itaque Thomas, quod luctus proprie correspondet dono scientiæ; consolatio autem secundario, per hoc quod homo per donum scientiæ ordinat creaturas ad Dei honorem.1 Dicit enim (quod et verum opinor) quod bona creata spirituale non excitant gaudium nisi referantur ad Deum. Verumtamen, si rite contemplor, tunc non solum luctus qui est meritum tertiæ beatitudinis, sed etiam consolatio quæ est præmium ejus, dono scientiæ primarie correspondet. Docet enim hoc donum de rebus creatis veraciter judicare, se ipsum bene cognoscere, et in medio nationis perversæ virtuose conversari. Quemadmodum ergo in peccatore pœnitente donum scientiæ generat luctum, sic in viro justo (illo præsertim qui cum Jeremia dicere potest: Diem hominis non desideravi, Domine, tu scis;2 atque cum Job: Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea);34 itemque in illo qui corde perfecto atque verissimo Deo deservit cum Josue, qui Deo gratias refert de hoc quod eum vel a peccatis mortalibus præservavit, vel dignam pœnitentiam agere præstitit: in his, inquam, donum scientiæ consolationem producit, præsertim quum spiritualiter conversis sit per se ipsum suave et in Domino delectabile, vel certe [eorum sit] in Deo delectari, secundum Bernardum. Oportet, inquit Philosophus, signum virtutis accipere delectationem fientem in opere, hoc est, delectatio operationem concomitans, signum est quod operans ex virtute agit. Itaque consolatio tam proprie correspondet scientiæ dono ut luctus: imo, ut reor, magis directe ac proprie, quia scientia ista immediatius ordinatur ad bene agendum, quod in se est delectabile, quam ad mala deflenda. Nihilo minus verba Augustini verissima sunt.
Perficit autem scientiæ donum fidem, in quantum fides circa creaturas quasdam exsistit. Perficit etiam caritatem, quæ sine operibus christiformique conversatione mortua fertur. Nam qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare : non enim est servus major domino suo.
Footnotes
Chapter 85 of 108