Articulus 8
De modo proficiendi in dono consilii.
TRIPLEX præterea reperitur consilium. C Primum est rationis naturalibus perfectionibus adornatæ: et tale est actus prudentiæ; potestque sine gratia obtineri, eo utique modo quo multi gentilium prudentes ac virtuosi referuntur fuisse: unde et quidam ex naturali dispositione sunt bene consiliativi. Secundum est consilium rationis vitiis ac passionibus obtenebratæ. De quo Bernardus: In corde, inquit, duplex est lepra, videlicet propria voluntas, propriumque consilium: cujus consilii lepra tanto est perniciosior quanto secretior; et quo magis abundat, eo sibi sapientior quisque esse videtur. Hoc illorum est qui zelum Dei habent, sed non secundum scientiam;1 obdurati in proprio sensu, nec sanis consiliis acquiescentes. Hi sunt veritatis derisores, inimici pacis, caritatis expertes, vanitate tumentes, sibi placentes, magni in propriis oculis. Tertium autem consilium est de quo nunc sermo habetur, quod est supernaturalis perfectio et donum Spiritus Sancti, quod simul cum cari-
Qui vero in isto salubri consilio cupit proficere, atque in omnibus a Spiritu increato opem directionis sortiri, primo eget ut consilium istud secundum omnino abjiciat, quoniam scriptum est: Non sis sapiens apud temetipsum, et ne innitaris prudentiæ tuæ.2 Secundo exigitur ut in primo ac naturali consilio non confidat, nec illud sibi sufficere putet, sed eo ac naturali industria bene utatur, quatenus supernaturalis perfectio naturalem perfectionem formet et compleat. Sed quoniam ista duo consilia sine profunda humilitate sic deprimi nequeunt, ideo ad proficiendum in dono consilii, præsertim requiritur cordialis humilitas, quoniam super humilem et quietum requiescet Spiritus Domini. Nemo equidem proprii sensus consilium vel abjicere valet vel moderari, nisi qui vere est humilis. Nulla quoque virtus eatenus mentem creatam ad illuminationem, directionem ac defensionem Spiritus Sancti coaptat, sicut vera atque profunda humilitas. Quo enim quis minus suo confidit ingenio, quo minus præsumit de semetipso, eo abundantius dirigi, doceri atque juvari meretur a Spiritu Sancto. Hinc quippe Scriptura testatur: Testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis. Et ipse Salvator Patri cœlesti loquens: Abscondisti (ait) hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
Quidam autem consilii donum in tanta plenitudine sortiuntur, ut nedum se ipsos dirigere, sed aliis insuper sancta atque salubria queant consilia præstare:3 sicut de Simone fratre Judæ Machabæi, pater eorum Mathathias asseruit: Ecce (inquiens) Simon frater vester, vir consilii est; ipsum audite semper, et ipse erit vobis pater. Merito quoque venerandus ille senior Mathathias Simonem prudentem potius statuit esse fratrum suorum patrem quam Judam fortissimum, quoniam teste Scriptura, melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis.4
Footnotes
Chapter 65 of 108