Skip to the text

Articulus 25

De effectibus atque gradibus et necessitate doni scientiæ.

DONUM ergo scientiæ lumen est rationis, ostendens atque erudiens quid de rebus creatis sentire oportet secundum divinæ legis seu fidei documenta. Et iste est primus ejus intimusque effectus, rationem taliter informare: potissime tamen docet hominem se ipsum veraciter considerare, præsertim per comparationem ad virtutes ac vitia, an scilicet bonus an pravus exsistat, an conscientia sibi bonum testimonium præbeat, an opus Dei negligenter persolvat. — Secundus doni hujus effectus, est quod facit abstinere a malis, id est in medio nationis pravæ atque perversæ laudabiliter conversari, quemadmodum sanctus Job contestatur:1 Ecce (inquiens) timor Domini (vel pietas, secundum aliam litteram), ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia (vel scientia, secundum aliam litteram).2 Pietas autem hoc loco pro cultu Dei accipitur, qui Græce θεοσέβεια appellatur, in Dei cognitione ac dilectione consistens. Tertius doni scientiæ effectus seu actus, est temporalium rerum administratio recta et efficax. Et hos duos effectus attribuit Augustinus, et post eum Magister, dono scientiæ.3 — Quartus ejus effectus, est compendiosiorem efficacioremque proficiendi viam et summam in cunctis agendis discretionem ostendere: quam scientiæ perfectionem adipiscuntur qui exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali;4 qui cum Apostolo de hoste antiquo dicere queunt : Non ignoramus cogitationes ejus.5 Hi quippe discretionem spirituum videntur sortiti.

Denique donum scientiæ triformem obtinet gradum. Primus in eo consistit, ut homo universa creata respectu divinæ naturæ caduca et vana cognoscat, nec propter se diligenda nec pro fine ultimo appetenda intelligat, eisque minus quam

Deo inhæreat. Et hic gradus doni scientiæ ad salutem exigitur, atque universis caritatem habentibus communis censetur. Unde de eo qui hac scientia caret, ait Apostolus :6 Qui ignorat, ignorabitur. Sed quoniam idem Apostolus monet :7 Crescite in scientia Dei ; idcirco ad secundum scientiæ hujus gradum proficisci debemus, ut scilicet de singulis rebus creatis sigillatim atque per proprias rationes sciamus quoniam in ipsis non sit affectus figendus, nec quasi finalibus bonis sit ipsis alligandus ; sed eis nec magis nec minus intendat sive utatur quam ad interiorem salutem requiritur, juxta illud Apostoli : Habentes victum et quibus tegamur, his contenti simus ;8 nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli. Et Sapiens orat :9 Tantum victui meo tribue necessaria. Tertius denique gradus doni scientiæ, est in his quæ vitam activam concernunt adeo esse exercitatum, expertum atque perfectum, ut in omni tentatione sciat [quis] consulere aliis, in omni modo spiritualiter conversandi sciat instruere alios, in omni quoque dubioso eventu perplexoque casu sciat verissime, promptissime ac saluberrime judicare, causas peccatorum elicere, rationes negligentioris pigriorisque vitæ disserere, ad temporalium contemptum inducere, ad seriosissimam atque infatigabilem spiritualium profectuum conversationem attendere.

Postremo pensandum quanta sit plurimorum, etiam famosorum doctorum, miseria, cæcitas atque ignavia : qui quamvis in divina doctrina legant, abundent et alios doceant, hac tamen salutari scientia carent. Quamvis enim multipliciter adstruant, probent et noscant non esse ponendum finem in rebus creatis, nec in ipsis affectum immoderatius occupandum, hoc ipsum tamen ipsis non sapit, nec recte hoc vel connaturaliter atque idonee judicant, sicut scientiæ donum exposcit, sed honorem et gloriam hominum bonaque sæculi hujus inordinate concupiunt. Multi vero simplicium hoc dono præfulgent : qui quantumcumque alios prosperari et exaltari in mundo conspiciunt, eos tamen non reputant, nec similem statum affectant, sed condolent eis ;10 et ad nihilum deductus est in conspectu eorum malignus, timentes autem Dominum glorificant.

Footnotes

  1. Philipp. II, 15. ↩

  2. Job XXVIII, 28. ↩

  3. Sent. III, dist. XXXV A, B. ↩

  4. Hebr. V, 14. ↩

  5. II Cor. II, 11. ↩

  6. 1 Cor. xiv, 38. ↩

  7. Coloss. 1, 10. ↩

  8. 1 Tim. vi, 8, 9. ↩

  9. Prov. xxx, 8. ↩

  10. Ps. xiv. 1. ↩

Chapter 82 of 108