Skip to the text

Articulus 23

De dono scientiæ, secundum sublimem divini Doctoris doctrinam.

AT vero, sicut donum intellectus dexteram nostram seu internum nostrum ad Deum accessum ornat atque illuminat, intus nos erigens et erudiens Deum in se ipso et in multiformis bonitatis suæ muneribus contemplari; simili modo donum scientiæ nostram sinistram seu rationalem forinsecus exitus perficit, per hoc quod nos exterius dirigit, propriamque naturam considerare, et omnem maneriem operum virtuosorum cum discretione attendere facit. Sic quoque veritatem quamdam operatur in nobis, quæ nos intus ad Deum convertit, et foris super nos ipsos nos dirigit. Ideo in supernaturali nostro ad Deum accessu cum intelligibili specie sive imagine, appellatur lumen istud donum intellectus, quoniam erigit nos, nostramque rationem ornat et elevat ultra se ipsam.

Dum vero rationabiliter cum sensibili specie ad sacram Scripturam Sanctorumque vitam egredimur, et ad universa creata, speculantes hæc omnia cum interna plenitudine supernaturali, nuncupatur lumen divinitus inspiratum, donum scientiæ, quoniam instruit nos qualiter laudabiliter conversari debeamus ad extra, ipsa quoque sensibilia entia rationabiliter spiritualiterque cognoscere. Et quanto accessus ad Deum sublimior est atque præstantior quam egressus ad creaturas, tanto excellentius est donum intellectus dono scientiæ. Nihilo minus utroque dono necessarie indigemus: nam sine externa virtuosa vita nequimus ad Deum intus accedere. Si itaque donum scientiæ adipisci satagimus, debemus postulationi ejus assensum præbere, circumferendo semper in nobis internam diligentiam vitiis moriendi virtutibusque vivendi, semper quoque amplius atque propinquius virtutes intelligendi et secundum eas vivendi: quia ad hæc impellit nos donum scientiæ. Porro pro his, nec sumptibus neque laboribus parcere debemus rationabilibus: quoniam virtus omnibus digna est.

Quantum proinde in interna diligentia atque operibus bonis proficimus, tantum in scientia Dei concrescimus: quilibet namque [horum] profectus, alterius exstat causa profectus. Hinc ergo semper portemus in nostra libera voluntate vividam diligentiam ad cunctas virtutes, omnesque actus virtutum divino offeramus honori, ac per hoc interius illustremur et accendamur; tuncque foris vertemus nos ad universa opera bona, rediemus quoque interius cum delectatione ad Deum interna ac intima. Denique inter hanc introversionem et extroversionem morabitur ratio nostra, eritque utrobique sufficiens; tunc insuper renovabitur semper in claritate interius atque exterius. Quumque in istis perfecti fuerimus, tunc ratio nostra erecta est, estque discretionem sortita compendiosioris modi proficiendi in cunctis virtutibus. Hæc itaque discretio donum scientiæ consequens, interius atque exterius nobis ostendit propinquiorem in universis virtutibus veritatem. — Hæc Doctor divinus de dono scientiæ in libro de Tabernaculo Moysis introducit.

B

Quibus per omnia consonant quæ in libro Spiritualis desponsationis induxit, ubi sic orsus est: Si, inquit, cum serio intentioneque simplici et pugna contra peccata bene se homo exercitat, donum scientiæ et discretionem recipit, fitque rationalis et sciens quid facere, quid item dimittere debeat, quando etiam dare et accipere congruit: sicque mediantibus simplici intentione ac divino amore, in Deo supra se in unione quiescit, se ipsum quoque in pleniori deiformi similitudine possidet, atque singulos actus suos cum exuberantiori delectatione exsequitur. Est nempe obediens et subditus Patri, cui appropriatur potentia; rationalis discretusque Filio, cui attribuitur sapientia; largus ac pius Spiritui Sancto, cui præstatur clementia: sicque sanctæ Trinitatis defert imaginem, sed et mediante caritate ac propriæ intentionis simplicitate, in Deo quiescit. Et in his tota vita activa consistit. Taliter exercere se debet homo cum serio grandi, simplicemque suam intentionem cum discretione sectari. Prorsus quoque oportet ut vitiis reluctetur, ad Christique pedes cum humilitate locetur: sicque in virtutibus et similitudine crescat, sed et semper activus manebit. Si enim plus occupat se in occupationibus

C magne studio et sollicitudinibus cordis variisque exercitiis, quam in causis et propter quod operatur, si demum plus remanet in sacramentis et signis, consuetudinibus quoque externis, quam in causis et veritate per ea figuratis; tunc semper perseverat quidem externus sive exterior homo. Igitur, qui Deo vicinius propinquare suaque opera ac vitam altius cupit erigere, debet ab ipsis operibus ad causas ipsorum, e signis quoque ad veritatem transire: tunc enim exteriorum suorum magister et cognitor veritatis efficitur, sicque ad internam vitam progreditur.

Hæc divini Doctoris eloquia, sicut in stilo facillima sunt, sic in profunditate sententiæ difficillima exstant; et si bene intelligantur, tunc omnia quæ de dono scientiæ dicta sunt atque dicenda, limpidius innotescent.

Chapter 80 of 108