Skip to the text

Articulus 12

De fortitudine prout est virtus.

FORTITUDO denique secundum quod est virtus, dupliciter sumitur. Primo, pro quadam firmitate vigoreque animi vitiis resistentis atque passionibus dominantis. De fortibus tali fortitudine frequenter effatur Scriptura, ut est illud Proverbiorum : Mulierem fortem quis inveniet ? Sic autem fortitudo non est virtus specialis, sed generalis, vel potius omnis virtutis communis conditio. De ratione enim cujuslibet exstat virtutis, ut rationem in bono corroboret, et ut firmiter ac immobiliter agat.

Secundo accipitur fortitudo prout est moderativa timoris atque audaciæ in his in quibus difficillimum est medium rationis servare. Omnium autem terribilium terribilissimum est mors : idcirco fortitudo versatur circa pericula mortis præcipue, ne homo mortem nimium expavescat, et ne se ejus periculis per audaciam inconsulte exponat. Sic autem fortitudo est virtus cardinalis, cujus subjectum est appetitus irascibilis. Porro duplex est actus fortitudinis, utpote : adversa seu tristia sustinere, et ea viriliter aggredi. Sustinere enim fortitudini competit in quantum timorem mortis moderatur ac reprimit; aggredi vero convenit ei secundum quod audaciam ordinat. Et sicut mortem non timere, vel ob ejus timorem a bono non cessare nec malum committere, difficilius est quam ardua aggredi;12345678 sic principalior actus fortitudinis est sustinere quam aggredi, principaliusque ad fortitudinem pertinet timorem mortis reprimere quam audaciam coercere. Unde Philosophus tertio Ethicorum: Tristia (inquit) sustinentes, maxime fortes vocantur. Quidam namque ante pericula sunt prævolantes, sed in ipsis deficiunt; fortes vero ante pericula secum bene deliberant, sed in ipsis robusti consistunt. — Porro, quod ait Gregorius, Fortitudo Sanctorum est carnem vincere, delectationibus contraire, delicias vitæ præsentis exstinguere, intelligendum est de fortitudine quæ generalis ponitur virtus: hæc enim partim ad temperantiam pertinent.

Postremo, secundum Macrobium, quadruplex ponitur fortitudo: politica, purgatoria, purgati animi, et exemplaris. Fortitudo politica, est animum contra periculorum motum munire, nilque nisi turpia abhorrere, et dura viriliter sustinere. Fortitudo purgatoria, est propter recessum animæ a corpore atque ad superna ascensum non formidare, qualis erat qui dixit: Cupio dissolvi et esse cum Christo; et alius: Sufficit mihi, Domine, tolle animam meam. Fortitudo purgati animi, est passiones et passionum immoderantias non vincere, sed nec sentire vel scire.910 Tales sunt qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.11 Fortitudo exemplaris, est ipsa incommutabilis divinæ mentis stabilitas.

Footnotes

  1. Prov. xxxi, 10. ↩

  2. Prov. xiii, 10. ↩

  3. Prov. xii, 15. ↩

  4. 1 Mach. ii, 65. ↩

  5. 1 Mach. xxxvii, 17. ↩

  6. Eccli. vi, 6. ↩

  7. Eccli. xxxii, 24. ↩

  8. Summ. th. 2ª 2ª, q. lii, a. 4. ↩

  9. Philipp. 1, 23. ↩

  10. III Reg. xix, 4. ↩

  11. Galat. v. 24. ↩

Chapter 69 of 108