Articulus 21
An illa scientia qua fides saluberrima gignitur, nutritur, defenditur, roboratur, sit donum Spiritus Sancti.1
QUEMADMODUM tertio libro ex verbis Augustini inducit Magister, philosophi sapientiam definientes dixerunt:2 Sapientia est rerum divinarum humanarumque scientia. Sed quia Apostolus inter sapientiam atque scientiam differentiam esse insinuat, Alii (inquiens) datur per Spiritum sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ;3 ideo rerum divinarum notitia, proprie appellanda est sapientia. Notitia enim rerum humanarum, scientia est vocanda. Nec quælibet talium rerum notitia dicenda est scientia quæ datur per Spiritum Sanctum, sed illa, ut asserit Augustinus, qua fides saluberrima, quæ ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur et roboratur. Ex his sequi videtur, quod talis scientia sit unum de donis Spiritus Sancti. Et hoc Magister et multi alii de donis scribentes affirmant.
Sed si præinducta de natura ac proprietate donorum Spiritus Sancti rite munita sunt et sufficienter probata, tunc horum opinio stare non valet, nec Augustinus sic sensit. Ubertim quippe ostensum recordor, quod dona Spiritus Sancti sint sibi invicem connexa, et a caritate et gratia gratificante inseparabilia.4 Quicumque etenim caritatem et gratiam talem sortitus est, donis non caret; et qui unum donum adeptus est, omnia dona habet. Prædicta autem scientia, sine caritate et gratia gratum faciente haberi potest, imo a multis habetur; sed et multi valde devoti eam non habent, ut Augustinus insinuat. Multi namque sunt ingeniosi ac litterati, quorum vita est reproba, qui nihilo minus fidem contra adversarios subtilissime defendere sciunt, eamque persuadere, et in aliorum cordibus roborare: quod utique multi devoti et sancti non possunt. Unde Augustinus: Hac (ait) scientia fideles plerique non pollent, quamvis polleant ipsa fide. Aliud enim, inquit, est tantummodo scire quid homo credere debeat, aliud vero scire quomodo hoc ipsum et piis opituletur et contra impios defendatur. Hinc quoque præhabitum est, illam sapientiam et scientiam de qua dicit Apostolus, Alii datur per Spiritum sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ, ad gratias gratis datas pertinere, quemadmodum gratia sanitatum et operatio virtutum prophetiæque donum:5 talia enim munera Dei sine caritate possunt haberi, nec inter dona prout de donis nunc sermo est, numerantur.
Præterea, dona efficiunt hominem a Spiritu Sancto optime mobilem. Quo ergo perfectius pleniusque habentur, eo habentem magis beatificant atque gratificant, imo æterna vita dignum efficiunt. Sed Augustinus super Joannem ait, quod is qui fidem ipsam novit defendere, persuadere et explanare, titubantibus necessarius exstat, estque ceteris eruditior, non melior. Talis ergo scientia non est donum Spiritus Sancti. Adhuc autem, ista scientia naturali virtute acquiritur, imo ab illo qui in mortalibus vitiis fœtet addiscitur. Dona autem Spiritus Sancti per creationem a Spiritu Sancto traduntur, quemadmodum caritas, fides et spes. Non itaque ista scientia censenda est donum Spiritus Sancti. — Unde quod Augustinus adstruit, fidem scientia gigni atque nutriri, non est intelligendum de habitu fidei, sed de actu ipsius.
Quemadmodum ergo superius posita est duplex sapientia præter philosophicam sapientiam, utpote informis atque formata, quarum prima a malis potest addisci ac sciri, secunda vero, quum sit donum, in malevolam animam nusquam ingreditur;67 ita scientia circa fidem est duplex, videlicet: informis, de qua dictum est. Quandoque tamen in bonis per caritatem et gratiam formatur; illisque per peccatum mortale amissis, ipsa nequaquam deperditur, sed deformatur; rursusque caritate recuperata formatur. Est quoque alia scientia circa fidem, quæ semper formata est, donumque Spiritus Sancti consistit, sicut patebit. Et ista distinctio scientiæ bipartita, consonat Thomæ in secunda secundæ, qui ait, quod circa credibilia est duplex scientia: una quæ ponitur donum Spiritus Sancti;8 alia per quam scit homo ea quæ fidei sunt manifestare, explanare, persuadere, defendere.
Footnotes
Chapter 78 of 108