Articulus 17
De dono fortitudinis, secundum doctrinam Doctoris divini.
PORRO in libro de Tabernaculo Moysis, de fortitudinis dono loquens Doctor divinus: Donum, inquit, deiformis fortitudinis ad intra nos tangit, semperque deposcit seu exigit elevationem animi super universa Deo dissimilia et imparia; docet quoque nos ut nos ipsos nil reputemus, nec propriis viribus confidamus, sed nos ipsos divinæ potentiæ sponte tradamus, et in ea totam nostram virtutem fundemus, sicque in omni pugna exsistemus securi. Si huic exactioni acquiescere volumus, tunc nostra libera voluntas divinæ potestati unitur, tuncque pœnitentiam veram sentimus, omnem dubitationem, tremorem ac mutabilitatem a nobis tollentem, atque in dono fortitudinis nos stabilientem. (Hoc intelligendum est pie et sapienter, videlicet ut certitudo spei accendatur ex parte Dei et doni ejus, non ex parte nostri, qui fragilitate implemur.) Et in hac fortitudine efficimur certitudinaliter confidentes quod nunquam in mortale peccatum ruemus. Atque ex his honesta magnanimitas scaturit sive manat, per quam omnem rem culpabilem expedite contemnimus, cunctaque transitoria vilia judicamus, nil ea curantes, nilque timentes nisi Deum, in Deum dumtaxat sperantes; nullum denique magnum arbitramur aut certe potentem, nisi solum Deum. Animi namque honestas divinæ virtuti unita, ultra omnem creaturam nos erigit, poscitque nos Deo servire et regratiari, laudare eum ac adorare. Si Deum laudamus libero animo, erecta virtute omnique actu, tunc vivaces et fortes atque invicti efficimur; quantoque magis tentamur, tanto fortiores consistimus: pugnamus enim cum divina virtute, quæ invincibilis exstat. Semper quoque magnanimitas nostra ad Deum cum laude reverentiali conscendet: sicque erimus uncti reges ac pugiles, dummodo magnanimitas nostra id sentiat, quod Deus sine mensura est dignior atque præstantior omni honore ac laude quam quælibet creatura potest illi impendere. Nam Deum ad plenum laudare non possumus: dum enim majestatis suæ magnitudinem intuemur, tam simplices ac interni efficimur, quod omnem modum omnemque maneriem perdimus, ignorantes qualiter Deum laudare poterimus.1 Laudando deficimus semper in laude ipsius; deficiendo autem, sentit spiritus noster gaudium et salutem. Hinc insuper recenti virtute accendimur; animus quoque noster munitur: sicque poterimus semper oleum novæ laudis apportare, cum Maria dicentes: Magnificat, id est, magnifice laudat, anima mea Dominum;2 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Et hæc est vita cœlestis.
Porro in libro Spiritualis desponsationis, de fortitudinis dono orsus, effatur: Hoc (inquam) donum sortiti, terrenarum rerum dilectionem ac odium, lucrum ac damnum, spem ac sollicitudinem et ceteras multiplicitates vincendo, efficimur liberi, tanquam a nulla creatura captivati. Quum etenim homo nulla transformatur imagine, sui ipsius fit potens, et sine labore fit unicus et intimus, sine omni impedimento se ad Deum cum fervida devotione altoque suspirio, gratiarum actione ac laude simplicque intentione convertens. Omnia quoque opera sua et vita interior atque exterior sapiunt ei. Stat namque ante Trinitatis sanctissimæ thronum, et frequenter a Deo internam recipit consolationem atque dulcedinem: nam ad talem mensam cum gratiarum actione, laude ac intima dignificatione deserviens, ubertim bibit de vino, sapitque de micis atque reliquiis de mensa dominorum cadentibus. Præterea, homo talis semper intrinsecam possidet pacem propter suæ intentionis simplicitatem. Si autem sic ante Deum stando perseveret, tunc spiritus fortitudinis duplicatur in eo; moxque a se ipso demergitur et cadit, liquescit, non secundum corporalem affectionem vel conversionem seu concupiscentiam ad consolationem, dulcedinem, vel aliqua munera Dei, ut sunt quies cordis et pax, sed omnem consolationem ac dona pertransit, ut dilectum inveniat. Sic homo est fortis, qui occupationes cordis resque terrenas relinquit et vincit. Dupliciter quoque fortis fit, qui omnem consolationem atque universa cœlestia dona pertransit et superat: sic enim homo ultra omnem creaturam se ipsum exaltat et erigit; suique potens ac liber effectus, se possidet, nec aliqua eum creatura vincere vel a Deo retrahere valet.
Footnotes
Chapter 74 of 108