Articulus 7
De gradibus doni consilii; et quod donum istud omnibus gratiam gratum facientem habentibus insit secundum aliquem gradum.
QUONIAM itaque cogitationes mortalium sunt timidæ, atque incertæ providentiæ nostræ, nec valet quispiam sine consilio divini instinctus nostra consilia dirigentis, ad terram viventium pervenire, juxta illud Psalmographi, Spiritus tuus bonus deducet me in terram viventium ;1 rectam propterea primus gradus doni consilii est, per quem susceptivus est homo consiliorum Spiritus Sancti quantum ad ea quæ necessaria sunt saluti, videlicet ad observanda præcepta. Imo qui isto consilii gradu non decoratur, in statu condemnationis consistit, quemadmodum in Isaia scriptum est : Væ, filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me; et ordiremini telam, et non per spiritum meum.2 Et in Proverbiis Sapientia ait :
Quia vocavi et renuistis, despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis, ego quoque in interitu vestro ridebo.3 — Porro secundus gradus doni consilii est, per quem evangelicis Christi consiliis aurem mentis inclinamus, et illa quantum professio exigit adimplemus, quamvis ad consilia immediate non obligemur. Unde qui regularem atque monasticam vitam profitentur, ad ea tenentur quantum ipsa religionis statuta seu regula postulant; et sicut omnes mortaliter peccant qui præcepta non servant, sic qui consilia ad professionem spectantia transgrediuntur, mortaliter prævaricantur : consilium enim post votum vim præcepti sortitur. Itaque per secundum doni consilii gradum ita a Spiritu Sancto in cavendis periculis faciendisque bonis dirigimur, quod ipsa consilia quantum ad salutem requiritur custodimus. — Postremo tertius gradus doni consilii est, ipsa Christi consilia perfecte implere quantum præsentis vitæ status permittit.4 Ad hanc perfectionem nulla religio, nulla professio, nulla circumstantia obligat: imo qui se ad eam privato voto adstringeret, inconsultissime ageret.
Sed nunc horum distinctio profundius advertenda est. Omnis qui regularem vitam profitetur, ad tria obligatur consilia, scilicet castitatis, paupertatis et obedientiæ. Tenetur autem ad ista non quolibet modo. Tenetur enim ad castitatem sic, ne mulierem cognoscat, aut certe cognoscere ex rationis pleno consensu velit; non autem tenetur motus concupiscentiæ rationis imperio perfecte subjicere, scilicet ut non insurgant, sed sic ne ipsi prævaleant. Sic quoque ad paupertatem tenetur, id est temporales ac exteriores divitias non habendas; non autem tenetur spirituales divitias, id est divinas consolationes divinaque dona ac præmia, non attendere, non desiderare, non contemplari. Simili modo ad obedientiam obligatur quantum ad ea quæ Ordinis sui regula sive statuta complectuntur ac continent, non autem ad alia, sicut Bernardus et Thomas manifeste testantur: nam et Thomas Bernardum allegat.5
Qui vero consilia Christi perfecte ac excellentissime implere conatur, omnem satagit carnalis concupiscentiæ motum radicitus exstirpare, omnemque sensualis voluptatis inclinationem penitus abhorrere, contemnere, et quantum possibile exstat vitæ præsenti, prorsus nescire: quatenus non jam dumtaxat mundo corde, sed tranquillo quoque quietoque corpore Christo adhæreat. Hoc est quod hortatur Apostolus: Mortificate (inquiens) membra vestra quæ sunt super terram.6 Insuper homo talis non tantum corporales divitias spernit, nec adspicit, nec in earum consideratione se occupat, sed et spirituales divitias, et omnia munera Dei, omnem retributionis mercedem parvi pendit, non adspicit, non quærit; nec in eorum contemplatione tempus expendit, sed omnem creatam entitatem transcendens ac vilipendens, nil aliud speculari, optare, orare dignatur, nisi ipsum Deum benedictum et sanctum in se, illi soli uniri, adhærere, vacare concupiens; nequaquam oculum mentis ad se ipsum reflectens, nec quod sibi bonum ac utile est pensans, sed prorsus in divinæ naturæ divitias absorbetur ac rapitur, ut ne se ipsum quidem vel proprium actum attendat vel sentiat. Præterea homo iste adhuc altius scandere satagit: non enim solum propriam voluntatem quantum spopondit relinquit, nec ea tantum agere curat quæ bona atque meritoria exstant; sed sic propriam voluntatem relinquit, quasi omnino omnis voluntatis ac libertatis sit expers; sic divinæ voluntati se fidelissime commendans ac credens, ut quidquid Deus de eo fieri velit, id sibi potissime placeat; sicque divina voluntas efficitur summa sua jucunditas, in tantum quod si Deus vellet eum damnari, plus gauderet de divino honore et item de divinæ æquitatis tenore, quam tristaretur de propria damnatione.
Primus gradus doni consilii ad fideles Dei servos, secundus ad secretos Dei amicos, tertius ad occultos pertinet filios. Inter quos Doctor divinus præclarissimam distinctionem inducit in libro de Perfectione filiorum Dei. Nempe servi fideles dicuntur, qui licet nondum contemplativi atque interni effecti sint, tamen cum caritate et sancta intentione præcepta observant, atque mortalia vitia fugiunt. Secreti vero amici, interna ac fervida Deo adhæsione cohærent, et ad spiritualem se saporem extendunt, ob cujus amorem ac gustum corporales delectationes contemnunt. Verumtamen necdum nudi et liberi facti sunt, quoniam nondum omnem proprietatem deseruerunt; nec sibi ipsis penitus mortui sunt, sed aliqualiter reflectuntur ad se, quoniam dona Dei, videlicet consolationem mentalem dulcemque devotionis piæ affectum, amant ac appetunt: ideo, dum gratia talis eis subtrahitur, concutiuntur, contristantur, et Domino conqueruntur se ab ipso relictos. Itaque tate et gratia datur, recipitur, possidetur. occulti filii his omnibus moriuntur, soli Deo sincere intendunt, eum dumtaxat digni pendunt, amant ac cupiunt: hincque eatenus in superlucentes et superessentiales divinæ et invisibilis lucis tenebras absorbentur, ut sibimetipsis penitus mori atque in nihilum redigi videantur. Porro in Deum transpositi deiformiter vivunt, eique tanquam prorsus ignoto uniti sunt. Ad hanc occultorum filiorum perfectionem sex requiruntur atque concurrunt, quæ sunt: pax vera, internum silentium, adhæsio amorosa, quies in dilecto, obdormitio, contuitio quædam supersplendentis caliginis. Hic est apex et vertex christianæ religionis consiliorumque Christi, finis quoque præstantior, ad quem tertio gradu doni consilii sublevamur.
Footnotes
Chapter 64 of 108