Articulus 19
Quomodo fortitudinis donum in patria perseveret; quid etiam inter beatitudines et fructus ei correspondeat.
FORTITUDO denique donum exsistens, manet in patria, sicut est nunc, imo et semper fuit in Christo a suæ maternæ conceptionis exordio, et sicut in angelis sanctis consistit, videlicet quantum ad hoc quod est in perfecta securitate a malis atque laboribus frui. Non autem manet in patria quantum ad idem objectum. Non enim occupatur ibi circa aspera sive pericula. Sed quia prædictum est, quod forti tudo ista ad præcepta atque consilia Christi extenditur, præceptum autem de caritate non nisi in patria perfecte impletur, secundum Augustinum;12 idcirco fortitudinis donum manet in patria, etiam quantum ad idem objectum, saltem in aliquo, non tamen in omnibus.
Porro quartam beatitudinem, quæ est de esurie et fame justitiæ, attribuit Augustinus fortitudinis dono propter convenientiam mutuam:3 utrumque enim circa ardua seu difficilia occupatur. Verumtamen beatitudo qua dicitur, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, magnam cum fortitudine assimilationem sortita videtur, et ei (ni fallor) posse adscribi.4
Præterea advertendum, quod inter fructus ponit Apostolus duo, videlicet patientiam et longanimitatem, quæ fortitudini correspondent. Fructus enim vocantur vel operationes vel delectationes virtutum sive donorum. Patientia autem quandoque est virtus moralis passionem tristitiæ moderans: et sic non ponitur fructus. Interdum vero accipitur pro delectatione quæ in ipso virtutis actu consistit, hominemque præservat ne abundantiori absorbeatur tristitia: et ita est fructus. Nihilo minus patientia in quantum est actus a fortitudine fluens, fructus doni fortitudinis appellatur. Similiter longanimitas, quæ diuturnam præstolationem futurorum bonorum importat, fructus est doni fortitudinis, quum sit effectus quidam ab ipsa emanans. Longanimitas tamen ad spem pertinere videtur et ex ea oriri; sed non est perfecta nisi fortitudine spem perficiente.
Footnotes
Chapter 76 of 108