Articulus 16
De laude doni fortitudinis, et quam virtutem perficiat.
FORTITUDINIS insuper donum rationalem creaturam vehementer dignificat, imo deificat, quoniam per ipsum omnia potest in eo qui ipsam confortat.1 Efficit enim hoc donum hominem ad omnia divinæ voluntatis placita efficacem, a Spiritu Sancto supernaturaliter mobilem, ita ut in contumeliis atque tormentis pro Deo ingenter exsultet :2 quemadmodum Apostoli hoc donum sortiti, ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati;3 et beatissimi martyres virtute hujus doni cum incredibili patientia, imo cum gaudio admirando, cum inconcussa fiducia, immanissima patiebantur supplicia.
Denique sacra Scriptura ad hanc nos fortitudinem ubertim hortatur. Unde in Isaia scriptum est : Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum; quis tu, ut timeas ab homine mortali, vel a filio hominis qui quasi fœnum arescet?4 Et ipse Unigenitus Dei : Nolite (inquit) timere eos qui corpus occidunt.5 Et in Josue : Ecce præcipio tibi, confortare et esto robustus valde;6 noli metuere, quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris. In Psalmo quoque : Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.7 Per fortitudinis igitur donum Deo reverentissime deservimus, dæmonibus prævalemus, mundum calcamus, nos ipsos devincimus, Deo assimilamur. De quo in libro Job habetur : Deus potentes non abjicit, quum sit ipse potens.8 Præsertim vero per fortitudinis donum imitamur immutabilitatem divinæ naturæ, stabilitatemque divinæ sententiæ. Deus enim per Prophetam : Ego (inquit) sum Deus, et non mutor. Et in libro Regum ait Scriptura :9 Porro Triumphator in Israel non parcet, nec pœnitudine flectetur.10 Quum effectus seu actus doni fortitudinis sit animum stabilitare in Deo, atque (ut fas est) immobilitare in eo, dicente Gregorio quoniam Sancti occidi possunt, sed flecti nequeunt; constat quod mentem deiformiter stabilem atque inconcussibilem reddat. Hoc sensit (ut reor) qui cecinit : Ego autem dixi in abundantia mea, Non movebor in æternum;11 et denuo : Mihi autem adhærere Deo bonum est. Et sanctus Job : Etiamsi (inquit) occiderit me, in ipso sperabo.12
Denique, quemadmodum dona sapientiæ, intellectus, scientiæ atque consilii, ad supernaturalem fidei notitiam ordinantur, ipsamque fidem perficiunt secundum quod fides ad intellectum cognitionemque pertinet; sic fortitudinis donum perficit fidem in quantum per dilectionem operatur :13 nam fides sine operibus mortua perhibetur.14 Perficit etiam spem, ne frangatur adversis. Præcipue autem perficit caritatem : caritas enim si est, magna exercet, nec potest otiosa consistere, neque informis. Imo, si operari desinit, caritas vera non est, quemadmodum scriptum est : Non diligamus verbo nec lingua, sed opere et veritate.1516 Nam juxta præhabita, fortitudo quæ donum vocatur, in eodem exsistit subjecto cum caritate, puta in voluntate. Et sicut sapientiæ donum caritatem perficit, actum ejus interiorem excitando, dirigendo et conservando; sic fortitudinis donum caritatem concernit ac perficit quoad opera ejus exteriora, quamvis etiam interiores actus caritatis per donum fortitudinis expediantur seu promptius fiant. Rursus, sapientia perficit caritatem tanquam dirigens eam, fortitudo autem tanquam efficaciam exsequendi adaugens.
Verumtamen, sicut monstratum est quod donum consilii inter virtutes morales præcipue respiciat perficiatque prudentiam, sic donum fortitudinis quantum ad virtutes morales specialiter perficit atque concernit fortitudinem cardinalem exsistentem virtutem.17 Fortitudo enim cardinalis, est virtus acquisita ac naturalis, secundum dictamen naturalis rationis et juris agens. Fortitudo vero donum consistens, est habitus supernaturalis atque infusus, secundum principia fidei divinæque legis agens ac patiens. Nihilo minus fortitudo cardinalis potest esse infusa, sicut et omnes virtutes. Potest quoque secundum divinæ legis seu supernaturalis juris censuram operari, in quantum ratio naturalis gratia confortatur ac fide instruitur. Porro omnes qui caritatem et gratiam sortiuntur, donum fortitudinis habent secundum aliquem gradum, videlicet ut per ipsum præcepta adimpleant prout saluti necessarium judicatur.
Footnotes
Chapter 73 of 108