Articulus 22
De scientia quæ donum Spiritus Sancti appellatur.
RECORDARI demum oportet quemadmodum in primo editionis hujus tractatu assignata sit inter dona distinctio.1 Declaratum est enim, quod major sit perfectio in operibus gratiæ quam naturæ. Quum ergo ratio naturalis circa natura liter scita dupliciter perficiatur, primo ut veritatem recte inveniat vel agnoscat, secundo ut de ea rectum judicium habeat; simili modo ratio ipsa in his quæ fidei sunt dupliciter perfici eget, primo ut fidei veritates sane ac rite accipiat, secundo ut de ipsis efficaciter judicet, et credenda a non credendis discernat: quorum primum fit per donum intellectus; secundum autem per donum scientiæ quantum ad res creatas atque humanas. Sicut enim per sapientiæ donum de divinis, sic dono scientiæ bene judicamus de rebus creatis sub fide cadentibus.
Denique, sicut prudentia judicat de rebus humanis secundum principia naturalis rationis ac juris, et secundum naturalis exigentiam finis, ita scientiæ donum judicat de eisdem secundum supernaturalia principia fidei christianæ seu legis divinæ. Unde magna videtur convenientia inter prudentiam atque scientiæ donum, in tantum quod aliqui adstruunt non distingui ea naturaliter, sed solum modaliter, utputa quod sicut prudentia est habitus actus humanos dirigens secundum naturalis rationis dictamen, sic hic ipse habitus prout actus humanos disponit et judicat secundum divinæ legis censuram, donum scientiæ nominetur. Sed eisdem rationibus quibus paulo ante ostensum est donum consilii a virtute prudentiæ distingui naturaliter, potest quoque probari nunc, nequaquam idem esse in re donum scientiæ atque virtutem prudentiæ: præsertim quum ipsa prudentia sit habitus naturalis naturali virtute adipiscibilis, donum vero scientiæ sit habitus supernaturalis a solo Deo donabilis.
Præterea, sicut se habet sapientia ad intellectum, ita se habet scientia ad consilium. Sapientiæ quippe est de ipsis divinis veraciter judicare: quorum perspicax cognitio ad intellectus pertinet donum. Similiter donum scientiæ judicat de humanis: quorum inquisitio, inventio seu notitia ad donum consilii spectant.23 Et sicut præhabitum est, quod sapientiæ dono competit judicare de divinis non qualiter cumque; vel per solum veritatis clarum intuitum (quemadmodum moralis scientia sine vita virtutum de rebus judicare potest humanis), sed per connaturalitatem ad divina, hoc est per affectus conformitatem et gustum; sic dono scientiæ convenit de rebus creatis ferre judicium non per solam veritatis notitiam, sed per animi rectitudinem circa creata credenda atque agenda, non erranter seu inaniter ac culpabiliter talibus inhærentem, sed bene ac virtuose de ipsis sentientem: quod esse non valet nisi per gratiæ infusionem bonamque vitam. Præterea, nullus dono scientiæ adornatur, nisi qui caritate et gratia decoratur. Omnes quoque qui gratiam habent, dono scientiæ clarent quantum ad salutem exigitur: nam de rebus creatis in tantum ad minus efficaciter judicant, quod eas ab increato ente discernunt; nec in ipsis finem esse statuendum existimant, sed esse ad Deum ordinandas quemadmodum ab ipso sunt conditæ. Quidam vero sublimiori splendent scientia, ita ut fidem defendere, explanare probareque possint; sed hoc ad gratias gratis datas dicitur pertinere.
Itaque donum scientiæ est habitus supernaturalis practicæ rationis, a Spiritu increato infusus, qui de rebus creatis ad fidem spectantibus connaturaliter atque idonee est judicativus. Quemadmodum etiam donum consilii fortitudinem dirigit, sic donum scientiæ pietatem, de qua mox tractabitur, dirigit.
Footnotes
Chapter 79 of 108