Articulus 9
An donum consilii perseveret in patria.
VIRTUTES præterea quæ in sua ratione imperfectionem nullam includunt, certum est permanere in patria, quemadmodum caritas, justitia, fortitudo; quæ autem imperfectionem includunt, non manent in patria, ut fides, spes. Fides enim imperfectionem cognitionis includit; et spes, boni optati absentiam: quorum nullum in patria exstat, in qua conspicitur Deus benedictus facie ad faciem et sicuti est; quo et Beati immediate cum inexcogitabili suavitate fruuntur. Idem quoque judicium est de donis Spiritus Sancti quoad illa quæ imperfectionem non continent: ut sunt dona sapientiæ et intellectus, scientiæ, fortitudinis. Sed de donis consilii et pietatis, quæ versantur circa indigentes, qui in patria non sunt, de dono quoque timoris, non est adeo facile determinare an et quomodo perseverent in patria.
Nunc autem de dono consilii inquisitio est agenda. Videtur nempe quod ipsum non manet in patria: quoniam consilium inquisitionem includit; inquisitio autem ignorantiam præsupponit, quæ in patria esse non valet. Rursus, consilium ex dubitatione procedit, quæ Beatis non convenit.
Et respondendum, quod sicut, secundum Augustinum, virtutes cardinales manent in patria, non penitus secundum eosdem actus, nec secundum modum agendi (non enim temperantia in Beatis indiget motus venereos refrenare, sed tenet appetitum concupiscibilem immobiliter sub ratione); sic donum consilii manet quidem in patria, sed non secundum eumdem modum agendi sicut habetur in via. Modus quippe agendi parificatur modo essendi rationalis creaturæ, aliter dum est in via, et aliter dum est in patria. Dum enim in via est, est quasi in motu; quum vero in patria fuerit, est quasi in termino motus. Alia est autem dispositio entium dum sunt in motu, atque alia dum exsistunt in termino motus. Sic donum consilii aliter operatur in viatoribus, aliterque in Beatis.
Dicendum itaque, quod donum consilii manet in patria, in quantum Deus continuat atque conservat ac perficit in Beatis cognitionem consilii. Deus enim est causa omnium perfectionum intellectualis creaturæ eo modo quo sol est causa claritatis in aere, utpote in fieri et permanere: unde non solum illuminat mentem dum primo veritatis notitiam tradit, sed quamdiu mens in veritatis notitia perseverat. Denique, Dionysio contestante, angeli illuminantur de novo tam a se invicem quam a Deo. Hæc autem illuminatio non est quantum ad beatificam Dei visionem, in qua nemo Beatorum crescit vel proficit, sed quoad effectus quosdam ad divinam providentiam pertinentes:1 quorum cognitio ad accidentale attinet præmium, in quo usque ad diem judicii omnes Beati proficere possunt. Unde Dionysius sexto Ecclesiasticæ hierarchiæ capitulo ponit in angelis simplicem nescientiam, a qua inferiores a superioribus purgantur, supremi autem a Deo. Nam et in libro de Causis scriptum est, quod intelligentiæ inferiores projiciunt vultus suos intellectuales in lumina intelligentiarum superiorum ut doceantur ab eis. Itaque, quantum ad talem nescientiam atque purgationem, perseverat in Beatis donum consilii, etiam quoad novas directiones et instructiones in agendo et cognoscendo.
Footnotes
-
De Cœlest. hier. c. vu. ↩
Chapter 66 of 108