Articulus 24
De subjecto, objecto et causa doni scientiæ.
RATIO porro in rationem superiorem et inferiorem partitur: non quasi in duas diversas animæ vires, sed eadem ratio prout divina contemplatur, superior appellatur, sicque sapientiæ dono perficitur; et in quantum circa creaturas versatur, inferior dicitur, et ita scientiæ dono ornatur. Subjectum ergo hujus scientiæ est ratio inferior. — Objectum vero ipsius, est res creata sub fide contenta. Non enim præcise est circa actus humanos, quemadmodum donum consilii, sed circa esse creatum, bene atque idonee rebus creatis utens, rite de illis sentiens, rationabiliter de ipsis judicans, atque secundum fidei documenta de talibus mentem illuminans. — Postremo, ista scientia omnino supernaturalis est, quemadmodum virtutes theologicæ: unde a solo Deo benedicto et glorioso infunditur, præstatur, creatur; estque ab eo fiducialiter, incessabiliter et affectuosissime imploranda.
Chapter 81 of 108