Skip to the text

Articulus 27

An scientia sit speculativa vel practica.

ADVERTENDUM præterea, quod donum scientiæ, secundum Thomam et alios quosdam, principaliter quidem est speculativum, quia ad fidei certitudinem ordinatur ;1 secundario vero est practicum, prout dono scientiæ in agendis dirigimur. Hæc autem positio præinductis non consonat. Ostensum est equidem, quod donum scientiæ ad rectam temporalium rerum administrationem laudabilemque inter perversos conversationem pertineat, sicut Magister Augustinum id affirmantem inducit.2 Hæ igitur administratio et conversatio, proprius finis sunt doni scientiæ. Constat autem quod administratio atque conversatio tales, sint praxis seu opus; quumque illa scientia practica asseratur, cujus proprius immediatusque finis est praxis, sequitur quod donum scientiæ directe atque præcipue practicum sit. Nec obstat quod scientia ista ad fidei certitudinem ordinetur, quum hoc non sit finis ejus principalis ac proprius:3 imo donum intellectus, sicut probatum est, ad fidei certitudinem maxime pertinet. Præterea, Christus discipulis loquens: Si (inquit) hæc scitis, beati eritis, si feceritis ea. Perfectio ergo et finis salutaris scientiæ quam Christus edocuit, est opus virtutis.4 Unde Anselmus scientiam istam ad vitam pertinere activam fatetur. Sed sicut vita activa ad contemplativam refertur, ita scientiæ donum ad contemplationem finaliter ordinatur, tanquam ad finem communem et superiorem; nec tamen est speculativa: alias omnis scientia speculativa consisteret, quoniam omnis praxis, labor et opus ad contemplationem ordinantur.

Porro Doctor divinus, cujus auctoritas magna est apud me: Donum (ait) scientiæ nostram sinistram seu rationalem forinsecus exitum perficit, per hoc quod nos exterius dirigit, omnemque maneriem operum virtuosorum cum discretione attendere facit. Quemadmodum ergo moralis scientia speculativa non est, sed practica, dicente Philosopho, Quid est virtus scrutamur non ut sciamus, sed ut boni efficiamur; ita scientia donum exsistens, practica exsistit, non speculativa, nisi secundario et indirecte.

Footnotes

  1. Sana. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10. ↩

  2. Art. xiv. ↩

  3. tract. II, art. xxii et s. Ioann. xiii, 17. ↩

  4. p. 169 C. ↩

Chapter 84 of 108