Articulus 14
Quod donum consilii fortitudinem dirigit; et de objecto atque subjecto fortitudinis quæ donum exsistit.
CONSILIUM autem intellectum concernit, estque in ratione practica tanquam in subjecto. Quum ergo intellectus voluntatem dirigere habeat, liquet quod ratio dono consilii illustrata, fortitudinem regat ac dirigat in agendo. Hinc nempe Isaias hæc duo connectit dona. Ad universa itaque se extendit donum fortitudinis ad quæ se extendit consilii donum. Quod enim per donum consilii agendum vel omittendum cognoscimus, id per donum fortitudinis exercemus vel fugimus. Ostensum est quoque, quod donum consilii circa omnia tam præcepta quam Christi consilia versetur, quamvis potissime sit circa difficilia atque evangelica Salvatoris consilia. Ideo fortitudinis donum omnia quoque ista concernit, præcipue tamen ad ardua exsequenda vel certe vitanda spectat. Unde objectum doni fortitudinis latius est atque communius objecto fortitudinis quæ est virtus moralis ac cardinalis, quoniam ista non est nisi circa mortis pericula.
Advertendum etiam, quod fortitudo quæ est virtus, in appetitu sensitivo irascibili subjectatur. Fortitudo vero donum exsistens, in appetitu intellectivo seu voluntate locatur, quoniam non solum versatur circa sensibilem materiam, sed ad spiritualem materiam se extendit : pertinet enim ad eam, non tantum periculis mortis non cedere, sed operibus quoque perfectionis perseveranter insistere, contemplando, amando, ac deiformiter conversando. In primo autem hujus editionis tractatu monstratum est omnia dona in parte intellectiva esse ponenda.
Chapter 71 of 108