Articulus 30
Quomodo donum scientiæ spiritualem diem facit in anima.
LIQUET (opinor) ex dictis, quod donum scientiæ est supernaturale deiformeque lumen mentis creatæ:1 et sicut æternæ divinæque mentis scientia una ac simplex est, non discursiva, non acquisita, sed absoluta; sic ista scientia discursiva non exstat. Non enim ex intellectus ratiocinatione dependet, nec secundum diversitatem rerum scitarum partitur, sed suo splendore rationem ad omnia creata discernenda irradiat. Itaque donum scientiæ, ratione limpidissimæ suæ claritatis, diem spiritualem in anima parat.
Sed et secundum majorem minoremque illuminationem quam causat, mane et meridiem vesperamque in mente distinguit. Dum enim ad scientias naturales et acquisitas seu philosophicas se extendit, illas perficiendo ac dirigendo, mane spiritualis facit diei.2 Naturales namque scientiæ, quum sint velut lumina obumbrata tenebrisque permixta, quoniam ad veram felicitatem perducere nequeunt, nec mentis caliginem seu vitia expellere valent, idcirco auroræ, quæ est diei obscurum initium, comparantur. His ergo scientiis facit donum scientiæ bene uti, et ad fidei finem eas referre, circa eas convenienter sentire et recte judicare, quemadmodum Hugo fatetur: Philosophis (inquiens) seu sapientibus hujus mundi datum est philosophari et aliquas veritates invenire, propter nos, quibus consummatio servabatur. Invenerunt quippe veritatem illam quam oportebat suscipere filios vitæ ad summæ Veritatis obsequium: eis enim labor appositus est, nobis vero reservatus est fructus. Insuper donum scientiæ meridiem spiritualis diei in anima efficit, dum lumen suum ad sacræ Scripturæ doctrinam sane intelligendam ac vere ab aliis discernendam expandit. Sacra enim divinæ Scripturæ doctrina lumen est cœliforme ac purum, ad instar meridianæ horæ diei animam splendidius illuminans validiusque inflammans.3 Facit quoque scientia ista quæ donum est vesperam, dum ad morales scientias et ad operabilia se sua directione protendit. Sic enim virtuose conversari informat: conversatio autem exterior vesperinæ assimilata est horæ, quoniam minor est claritas ejus quam interioris exercitationis, et quoniam mentis contemplationem assequitur, sicut meridiem vespera concomitatur.
Footnotes
Chapter 87 of 108