Skip to the text

Articulus 31

De interno convivio doni scientiæ.

PORRO donum scientiæ mentem spiritualibus ferculis deliciosissime atque multiformiter reficit.1 Teste enim Gregorio, hoc est super Omnipotentem deliciis affluere, ex divino amore sacræ Scripturæ epulis satiari, in cujus nimirum verbis tot delicias invenimus, quot ad nostrum profectum intelligentiæ diversitates accipimus: ut modo nos alat nuda historia, modo sub textu velata nos pascat medullitus allegoria, modo ad sublimiora nos erigat contemplatio anagogiæ, in præsentis vitæ caligine jam de lumine æternitatis refulgens.

Triplex ergo est mensa sacræ Scripturæ. Prima est mensa historiæ, in qua simplices grossioribus alimentis fidem firmantibus reficiuntur, sicut dum legunt vel audiunt corporalia Christi miracula: ut quod cæcus natus visum recepit, quatriduanus defunctus resurrexit;2 quod Christus ventis et mari imperat, moxque obediunt ei.34 Itaque turba simplicium pascitur, dum fides exemplis et miraculis roboratur. Secunda est mensa allegoriæ, in qua subtiliores et in lege periti, profundioribus ac sapidioribus alimoniis nutriuntur, dum ipsis panis qui de cœlo descendit promittitur:5 ex cujus manducatione omnium divinorum charismatum gratias obtinemus. Allegoria enim quid credendum sit docet: ideo, dum ex sensu historico quid credi debeat consideramus, in mensa allegoriæ reficimur. Tertia demum est mensa anagogiæ, in qua contemplativi perfectique viri dulcissimis atque dignissimis ex contemplatione cœlestium promisorum æternaliumque bonorum ferculis saginantur, deliciantur et dilatantur. Anagogia etenim est simplex elevatio mentis in contemplatione divinorum: sicque anagogia ratione elevationis transcendit narrationem historicam; ratione autem contemplationis supergreditur allegoriæ velamina, utpote sine sensibili ac materiali imagine, divina acie munda contemplans. Talis vero contemplativa ascensio suavem ac magnam gignit dulcedinem. Unde Gregorius super Ezechielem: Contemplatio, inquit, valde amabilis est dulcedo, quoniam animam super se recipit, cœlestia aperit, terrena esse spernenda ostendit, spiritualia oculis interioribus patefacit, corporalia quoque abscondit, ita ut anima talis dicere possit: Ego dormio, et cor meum vigilat. Vigilante etenim corde, ipsa dormit, per hoc quod contemplando interius proficit, et ab inquietis operibus foris quiescit.6

Denique præinductis verba Hugonis in libro de Claustro animæ consonant. Quemadmodum, ait, homo exterior in materiali refectorio, cibo ac potu reficitur; sic homo interior in refectorio sanctæ meditationis, exemplorum variorum ferculis impinguatur, compunctionisque vino potatur. In hoc refectorio tres mensæ ponuntur, id est tres intellectus divinæ Scripturæ. Prima ponitur simplicioribus, secunda eruditioribus, tertia vero utrisque. In prima ponitur cibus grossior, in secunda subtilior, in tertia dulcior. Prima continet saporem exemplorum, secunda dilectionem mysteriorum, tertia dulcedinem morum.

Verumtamen, quoniam sacra Scriptura quadrupliciter exponitur, aptius arbitror ponere quatuor mensas in spirituali convivio mentalique refectorio doni scientiæ. Et quanto expositio fuerit altior, tanto erit mensa suavior ex sua natura. Unde præfatis Scripturæ mensis addenda est mensa tropologiæ, dum ex rerum consideratione gestarum, aut moralium præceptorum, quid agere debeamus attendimus, et ex morali instructione reficimur.

Footnotes

  1. Job xxii, 26. ↩

  2. Joann. IX, 6, 7. ↩

  3. Matth. viii, 26, 27. ↩

  4. Joann. xi, 43, 44. ↩

  5. Joann. vi, 32 et seq. ↩

  6. Cant. v, 2. ↩

Chapter 88 of 108