Articulus 32
An donum scientiæ maneat in Beatis.
DIFFICULTAS pauca vel nulla esset de hoc, an scientia ista in Beatis permaneat, nisi Apostolus caritatem commendando assereret:1 Sive prophetiæ evacuabuntur, sive scientia destruetur; caritas vero nunquam excidit. Denique, juxta Apostolum, fides, spes atque scientia ideo evacuandæ dicuntur, quia ex parte sunt;2 et non caritas, quum tamen et ipsa ex parte sit: ex parte enim diligimus, sicut ex parte scimus, ut ait Hesychius super Leviticum.3
Et respondendum cum Magistro Sententiarum tertio libro, quia et caritas in quantum ex parte est, evacuabitur:4 tolletur namque imperfectio ejus, et addetur perfectio; remanebitque ipsa sic aucta, et actus ejus et modus agendi, ut diligamus Deum propter se ex toto corde, tota mente, tota virtute, proximum nostrum sicut nos ipsos. Fides autem et spes evacuabuntur omnino. Scientia vero secundum actum et modum quem nunc habet tolletur, non autem secundum essentiam destruetur: nam habitus remanebit, sed alium usum et modum habebit.
Hæc vero responsio, de scientia quæ est virtus intellectualis, de illa quoque quæ est donum Spiritus Sancti intelligi potest, saltem quantum ad aliquos actus. Nam donum scientiæ in Beatis, docet de rebus creatis bene sentire ac judicare; non autem facit eos in medio nationis pravæ laudabiliter conversari, nec temporalia efficaciter administrare, quoniam duo hi actus non nisi viatoribus competunt: nisi forte quis dicat angelos temporalia administrare, quum dicat Augustinus Deum visibilia omnia per invisibiles creaturas dispensare et regere atque movere. Hic intamen actus spiritibus defunctorum non competit. gnitos extendere nesciunt, sed solum ad eos quos per assiduitatem notitiæ didicerunt; apud quos familiaritas plus valet quam natura. Est insuper tertia pietas, quæ donum vocatur Spiritus Sancti: de qua diligentius pleniusque effari oportet. Nulla enim pietatum dictarum est donum Spiritus Sancti prout de donis modo fit sermo. Harum itaque pietatum prima appellatur innata; secunda, infusa (quæ etiam potest esse acquisita, sicut et ceteræ virtutes morales jam per exercitationem vel per infusionem habentur); tertia, inspirata.
Footnotes
Chapter 89 of 108