Articulus 33
De triplici acceptione pietatis.
PIETAS denique vicissim vocatur naturalis affectio ad alios quoslibet, sive consimiles, sive propinquos, sive afflictos. Estque ista pietas passio sensitivi appetitus: quæ et brutis communis est. Cernimus enim qualiter aves ac bestiæ fetus suos enutriant, defendant, custodiant. Hæc pietas, quum sit motus pure naturalis, nec vituperabilis est neque laudabilis, nisi in quantum ad virtutes disponit. Est ergo alia pietas, quæ est virtus moralis parsque justitiæ. Et sicut latria virtus est quæ divinæ naturæ debitum cultum impendit, sic pietas ista virtus vocatur per quam parentibus et patriæ civibus honorem et cultum exhibemus. Quam definiens Tullius: Pietas, inquit, est per quam sanguine junctis patriæque benevolis officium et diligens tribuitur cultus. Appellatione autem parentum, omnes consanguinei, nomine vero patriæ, cuncti concives patriæque intelliguntur amici. Verumtamen Augustino decimo de Civitate Dei attestante, nomen pietatis more vulgi in misericordiæ operibus maxime frequentatur: quæ quoniam Deus potissime præcipit, pius vocatur. De hac pietate Gregorius loquens: Sunt, ait, nonnulli qui pietatis suæ viscera ad inco-
Chapter 90 of 108