Skip to the text

Articulus 34

Quid sit pietas illa quæ est donum Spiritus Sancti.

FREQUENTER vero ab hujus editionis exordio habitum recolo, quod dona Spiritus Sancti sunt supernaturales et habituales divinitusque inspiratæ perfectiones mentis creatæ, quibus efficaciter atque promptissime redditur mobilis secundum influxum ac directionem Spiritus Sancti.1 Inter cetera vero ad quæ divinitus instigamur, hoc unum exsistit ut ad Deum filialem geramus affectum, juxta illud Apostoli ad Romanos: Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba (Pater).2 Habitus ergo seu donum quo capax est anima inspirationis divinæ ad hujuscemodi actum, donum Spiritus Sancti appellatur. Extenditque donum hoc secundario se ad homines prout ad Deum aliquo modo se habent ac pertinent, Sanctos honorando, miseris condolendo, indigentibus opem ferendo. Manet quoque hoc donum in patria quoad actum suum præcipuum, qui est filialis affectus ad Deum. — Hæc de dono pietatis S. Thomas in secunda secundæ adducit:3 quæ qualiter aliorum sententiis consonent, diligenter advertere expedit.

Ait igitur Hugo: Pietas est benignæ mentis dulcedo, gratia omnibus auxiliatrix infusa affectio, divinique cultus religiosa devotio. Sed in his non accipiuntur affectio atque devotio prout respectus seu actus caritatis dicuntur aut latria, sed magis pro habitu per quem nos Deo devote liberaliterque offerimus, et aliis nostra largiflue communicamus. Itaque donum pietatis est dulcis ac splendidus radius, a fonte immensæ benignitatis qui essentialiter pius est, menti infusus, quo ad Deum colendum ut patrem supernaturaliter habituatur. De qua pietate ait Bernardus: O clementissima pietas, quæ non invenit meritum, sed etiam his [fit] ubi totum videtur contrarium.4 Hæc pietas, teste Apostolo, ad omnia utilis est: quia, ut asserit Augustinus super psalmum Beati immaculati, pietas grata est Deo, Dominum conciliat, necessitatem alleviat, Dei cultura est, merces parentum, filiorum stipendium, justorum tribunal, egenorum portus, miserorum refugium, indulgentia peccatorum. Ipsa quippe antequam prece pulsetur, ignoscere novit.

Footnotes

  1. tract. I, art. IX, XVI, etc. ↩

  2. Rom. VIII, 15. ↩

  3. q. CXXI, a. 1. ↩

  4. I Tim. IV, 8. ↩

Chapter 91 of 108