Articulus 35
Qualiter pietas ista a pietate quæ est virtus moralis distinguitur; quomodo etiam differt a latria et misericordia.
CONSTAT igitur quoniam pietas virtus exsistens, circa compatriotas atque propinquos versatur; pietas vero quæ donum est, circa Deum præcipue occupatur, deinde per eam compatitur homo sibi ipsi et aliis. Habent ergo diversa objecta, quamvis utriusque subjectum sit idem, puta voluntas. Insuper, pietas virtus agit secundum naturalem rationem naturalisque juris dictamen; est quoque habitus naturalis et acquisitus. Pietas autem quæ donum est, secundum principia fidei divinæque legis censuram operatur, estque habitus supernaturalis atque infusus.
Præterea, latria Deum honorat sicut et pietas; sed latria Deum honorat ut creatorem et Deum ac Dominum, pietas vero ut patrem. Idcirco pietas quæ est virtus, inferior ponitur latria; pietas vero quæ donum exsistit, est dignior latria, præsertim quum dictum sit, quod dona universas virtutes excedant, theologicis demptis.1 — Rursus, latria et virtus misericordiæ perficiunt hominem ut sit bene agens ac mobilis secundum rationis imperium. Sed propter rationis omnisque humanæ virtutis imperfectionem, indiget homo a Spiritu Sancto specialiter dirigi atque moveri, etiam quantum ad illos actus quos per rationis imperium virtutumque subsidium operatur. Unde quamvis latria et misericordia quosdam habeant actus eosdem cum actibus pietatis, tamen hos ipsos actus donum pietatis perfectius excellentiusque producit quam virtutes prædictæ. Imo pietas ista expedit, ornat ac perficit dictas virtutes, quatenus promptius atque frequentius in actum procedant: per hoc enim quod Spiritus Sanctus menti adspirat filialem affectum ad Deum, cujus inspirationis fit anima capax per donum pietatis, secundum Thomam, per hoc, inquam, exsequitur homo ardentius, promptius atque frequentius actum latriæ ac misericordiæ, Deum colendo et proximis succurrendo.2
Postremo, secundum Bonaventuram, aliter pietas virtus et aliter pietas donum versantur et habent se circa proximum: quoniam pietas in quantum est virtus moralis, auxiliatur atque compatitur proximo ut consorti naturæ, seu propter convenientiam naturalem; pietas vero ut donum, impendit hæc proximo in quantum est Dei imago, seu propter convenientiam quam habet cum Deo. Unde per donum pietatis habemus dulcem affectionem ad proximos nostros propter Deum, in quantum sunt divina imagine insigniti.
Footnotes
Chapter 92 of 108