Skip to the text

Articulus 36

De dono pietatis, secundum sententias divini Doctoris.

O PORTET præterea ut per donum pietatis ad extra vertamus nos. Quemadmodum enim Deus ad se ipsum semper conversus est per propriam unitatem, sic semper ad omnes creaturas extroversus est per pietatem ac gratiam.1 Quumque pietatem istam accipimus intra nos eamque sentimus, ei nos obedire oportet. Deus siquidem nobis infundit donum consilii propter introversionem, donum vero pietatis propter extroversionem. Habitare enim debemus intra caritatem divinam atque fraternam : sicque poterimus nos amorose intus ac foras convertere juxta inclinationem amoris.

Denique, per donum pietatis amorosamque versionem ad extra, oritur in nobis virtus præclara, quæ misericordia appellatur, nos intus mollificans, atque in omni necessitate compatientes efficiens. Hæc virtus est oleum omnia vulnera valens sanare : idcirco debemus eam in nostro libero appetitu semper portare. Debemusque propter Dei honorem omni necessitudini condolere ; tunc demum debemus in nostra necessitate affluentem Dei liberalitatem amorose conspicere, atque in ea nos affectuose communicare : et per hæc semper crescemus in novitate virtutum, itemque donorum. Dum enim benignitatem Dei in nobis sentimus, largitas nobis innascitur : ob cujus præsentiam nos ipsos continere nequimus quin semper per unionem fluamus ad intra, ac per misericordiam effluamus ad extra. Hujus autem exemplum singulariter lucet in Christo. Ipse enim dedit semetipsum plene ac integre Deo Patri in interna ac simplici unione, et per eam ad intra processit, acuta Spiritus Sancti consilia sequens in caritate. Dedit quoque se ipsum nobis plene ac integre, vivum ac mortuum, et in Sacramento contentum : sicque largissime exit sua gratia ac pietate, volens nobiscum jugiter perseverare, dummodo nos ipsi inter exitum atque introitum, seu introversionem ac extroversionem, cum amorosa virtute morari velimus.

Porro, dum homo in dono timoris se bene exercet, largitur ei Deus donum pietatis, quæ est largitas ipsa : tunc enim cordialiter largus, mansuetus ac pius afficitur. Fit quoque vivacior, Deoque similior, et in eo quietiorem se sentit quam antea fuerat : similitudo vero et quies tanto ei suavius sapiunt, quanto ipse Deo similior factus est.

Footnotes

  1. Ps. CXVIII. ↩

Chapter 93 of 108