Articulus 37
Quid de dono pietatis finaliter sentire oporteat.
LUCET (reor) ex dictis, quia, ut Thomas fatetur, donum pietatis directe vel præcipue circa Deum versatur, faciens nos filialem habere affectum ad ipsum ;1 deinde ex consequenti ad proximos operatur, quia qui sancte in Deo afficitur, mox ad auxiliandum ac benefaciendum cunctis hominibus inflammatur.
Sed uti ex præinducto constat articulo, Doctor divinus affirmat, quod pietas ista nobis directe infunditur propter extroversionem sive exitum, utpote faciens nos hominibus auxiliativos, compassivos, beneficos. Quemadmodum enim dono consilii movemur atque dirigimur ad perfectiones internas, quæ in operationibus circa nos ipsos consistunt, sic dono pietatis a Spiritu increato dirigimur ad perfectiones quæ per operationes circa alios exsistentes adipiscuntur, quales sunt actus misericordiæ, tam spirituales quam corporales : sicque infunditur pietas ista, ut per eam bene habeamus nos circa homines universos.
Et istud omnino rationabiliter opinor, dum quemadmodum sapientiæ donum perficit caritatem prout per eam ad Dei dilectionem accendimur, sic pietatis donum eamdem perficit caritatem in quantum per eam ad fraternum excitamur amorem. Eadem quippe est caritas qua Deum proximumque diligimus ; sed eam pluribus perfici donis absurdum non exstat, secundum quod circa diversa versatur : quæ tamen omnia una ratione, id est propter Deum, amantur. — Denique omnes pene testantur, quod pietas ista vitam activam tract. II, art. XXXIII. proprie respicit, ornat ac perficit. Hoc autem non esset, si directe præsertimque ordinaretur ad filialiter affici circa Deum, secundario autem occuparetur circa proximum: affici enim in Deo, vitam contemplativam concernit; egredi vero ad proximos, ad vitam spectat activam. — Præterea, dictum est, quod sicut donum consilii donum fortitudinis dirigit, sic donum scientiæ donum dirigit pietatis. Quum ergo scientiæ donum non nisi circa creaturas directe versetur, apparet quod pietas hæc directe, immediate ac proprie circa proximos operetur: imo, si primus ac proprius ejus actus sit filialiter affici Deo, tunc potius sapientia quam scientia dirigit eam, quoniam sapientia divinorum fertur cognitio. — Adhuc, Sancti communiter dicunt, quod sapientia est omnium donorum dignissimum, timor vero novissimum; et quod a timore ad sapientiam pervenitur per intermedia dona: quæ tanto sunt digniora, quanto sapientiæ propinquiora. Pietas vero timorem proxime sequitur ascendendo ab inferiori; sed præcedit illum descendendo a dono sapientiæ. Ceteris ergo donis videtur inferior. Hoc autem non esset, si proprius ejus actus sit in Deo filialiter affici. Hoc enim divinissimum perfectissimumque asseritur, et multo præclarius quam sint actus scientiæ.
Quid ergo ad Thomam dicere possim, non video, nisi dicatur quod donum pietatis maxime ordinetur ad habendum filialem affectum in Deo, secundario vero circa proximos operetur: quia hoc ipsum quod per pietatem proximis subvenimus, ex filiali ad Deum affectu decet procedere, atque ad ipsum finaliter ordinari ac tendere.
Footnotes
-
art. xxxiv. Summ. th. 2a 2m, q. cxxi, a. 1 ad 3m. ↩
Chapter 94 of 108